Bernoulli, Johann I an Grammatici, Nicasius (ca.1684-1736) (1720.08.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Grammatici, Nicasius, 1684-1736
Ort Basel
Datum 1720.08.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.44-45
Fussnote



Viro admodum Reverendo atque

Clarissimo P. Nicasio Grammatici S. J.

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Hoc ipso momento accipio gratissimas Tuas litteras heri scriptas[1], una cum fasciculo continente bina exemplaria egregii Tui libelli de solis et lunae eclipsibus organice delineandis:[2] pro quo munere debitas ago gratias re ipsa remuneraturus ubi occasio se obtulerit. Obstrictum quoque me sentio pro honorifica mej mentione;[3] laetus video solutionem meam Geometricam de Ellipsi ducenda per duo data puncta ex dato centro et ad axem longitudine datum commodis Tuis inservire potuisse.[4] Legam autem libellum ipsum, ubi vacaverit, nunc totus sum aliis negotiis demersus. Bene fecisti, quod me non consulueris de lucubratione Tua antequam lucem aspiceret, jam enim a longo tempore animum ad astronomica attentum non File icon.gif habuj, occupatum potissimum, Geometricis, analyticis et mechanicis, ita enim sum comparatus, ut non semper quae vellem, sed quae temporis ratio postulat peragam. An Parisiis prodierint Ephemerides motuum caelestium ab anno 1720 usque ad annum 1750,[5] mihi non constat, si vel duabus horis citius accepissem litteras Tuas, potuissem id sciscitari ex Amico, ad quem hodie scripsi[6]; Ejus vero memor ero quando accepto responso iterum scripturus sum; Frustra autem hunc librum apud nostrates Bibliopolas quaesiveris, cum raro accersant tales libros, qui non facile venduntur. Parisios misi (quod ut spero Tibi non displicebit) observationes mecum communicatas[7], tum chinenses, tum eas, quas ipsemet fecisti, cum ipsis observatorum nominibus; Prodibunt in publicum in Comment. Acad. Reg. scient. annuatim imprimi solitis. Curiosum est, quod memoras de [Mercur][8]io in [Sole][9] observato, et miror accuratum adeo supputationis Tuae cum observatione consensum: inquiram File icon.gif num alibi quoque hoc phaenomenon et quo cum successu fuerit observatum, si quid rescivero de eo, Te certiorem reddam. Jnterim vale, Vir Reverende, et me, quod soles, amare perge.

Dabam Basileae ipsis Kal. sextil. MDCCXX.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Grammaticis von 1720.07.31 ist nicht erhalten. Offenbar weilte Grammatici in der Nähe von Basel. Er ist 1716 als Dekan der Universität Freiburg im Breisgau bezeugt (cf. Matrikel Freiburg Brsg.). 1720 wurde er Professor in Ingolstadt.
  2. Es handelte sich um zwei Exemplare von Grammatici, Nicasius/Clavell, Joseph, Solis et lunae eclipsium in plano organice delineandarum methodus nova quam cum parergis ex universa philosophia ... praeside P. Nicasio Grammatici ... concertationi academicae proposuit ... Josephus Clavell Trochtelfingensis Suevus Philosophiae Magister, Friburgum Brisg. (J. B. Waltpart) 1720 (Digitalisat in BSB). Die beiden dem Brief beigelegten Exemplare dieser Schrift sind anscheinend nicht erhalten.
  3. Diese ehrenvolle Nennung Bernoullis findet sich auf p.26 von Grammaticis Schrift.
  4. Johann Bernoulli hatte diese Lösung in seinem Brief von 1719.11.10 an Grammatici gesandt. In Grammaticis Schrift wird pp. 24-28 eine "Methodus orthographice delineandi Hemisphaerium Terrae umbrosum tempore [Zeichen für Opposition] ecliptici" vorgestellt. Auf p. 26-28 wird dann in diesem Kontext Johann Bernoullis Lösung, die der Autor der Abhandlung vor kurzem erhalten habe, abgedruckt.
  5. Gemeint sind vielleicht [Beaulieu, Jean de (ed.)], Ephémérides des mouvements célestes pour le méridien de la Ville de Paris, où l'on trouve les mouvements diurnes des Planètes en Longitude; leurs latitudes, aspects et médiations visibles; celles des Etoiles, leur lever, coucher, apparitions et occultations. Avec les immersions et emersions du premier satellite de Jupiter pour les mêmes années pour le méridien de Paris, versehen mit den jeweiligen Angaben "pour l'année de ...".
  6. Der Freund ist Pierre Varignon, an den Johann Bernoulli am gleichen Tag schrieb. Siehe Johann Bernoulli an Pierre Varignon von 1720.08.01.
  7. Es handelt sich um das von Grammatici mit seinem Brief von 1719.10.10 übersandte Manuskript mit Beobachtungsdaten einer Mondfinisternis und der Bedeckungen der Jupitermonde. Siehe Johann Bernoullis Brief an Grammatici von 1719.11.10.
  8. Im Manuskript steht das Planetenzeichen für Merkur.
  9. Im Manuskript steht das Planetenzeichen für Sonne.


Zurück zur gesamten Korrespondenz