Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.02.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.02.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 9*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Colendissime.

Sto promissis meis, en, mitto nunc eam quam ante octiduum Tibi promisi de Stratis Dissertatiunculam[1] ad Academiam Regiam Parisinam jam per Regis Christ.mi ad Helvetios Oratorem Excell.mum transmissam; quae autem quomodo placeat, Tuae Crisi subijcio, plura, prout in calce eiusdem Dissertatiunculae videbis promisi eadem vel de alia materia exaranda; copiam prae temporis angustia facere datum mihi non fuit, quapropter mitto eandem in quam cogitata mea raptim conijeci Martam, quam postquam perlegeris cum otio Tuo mihi una cum figura remittere poteris; limatius paulo hinc inde exemplar illud est quod cum fratris Observationibus transmisi,[2] haud difficulter tamen meam exinde sententiam percipies; Limatiora tam in hoc, quam in alio studio promitto, postquam Tua Informatione decenter usus fuerim; Subtilior enim Mathesis plura suppeditat in rebus physicis, sine cuius notitia pedantismus physicae solium inquinat. Quod de Montium altitudine ante octiduum ad Te scripsi[3] illud ipsum verum calculo compertus sum Trigonometrico, nescio tamen utrum anguli rite desumpti sint nec ne, operationibus enim haud interfui; Dubito tamen: cum Instrumentum Goniometricum nostrum in Germania elaboratum sit, eapropter etiam minus accuratum;[4] vellem in talibus habere semicirculum majorem Parisinum, ordinarie exquisitissimo modo elaboratum, qualia equidem Instrumenta apud nos non inveniuntur; Maxima autem in Alpium altitudine mensuranda difficulFile icon.giftas est Lineae stationariae nimia parvitas, cum vallium angustia longiores haud concedat; Sperandum alias esset, ut excessus altitudinis, cognita refractionis quantitate, quae tamen diversis aëris constitutionibus diversa est, corrigi posset; haec tamen abstrusiorum Cerebro accommoda sunt. Quanto magis autem rerum ordinem considero, tanto magis necessitatem notitiae Geometriae novae et calculo differentialis agnosco, praesertim autem, ijs, qui Historiam Naturalem Regionum montosarum pro objecto habent, deploranda tamen vel maxime sors nostra, quod a publico non suffulciamur, sed omnia ex proprijs reditubus valde angustis tentare atque perficere debeamus; nullus etiam apud nos Literarum amor est, qui saepius languorem induceret nisi Exterarum Regionum, et Academiarum frequentia sperare aliquid juberet. His autem Vale et favere proporro perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Johanni Scheuchzero. D.ri

Tiguri d. 19. Februarij 1708.


Fussnoten

  1. Zu Scheuchzer, Johannes, De montium structura, 1708, siehe die Briefe von 1707.09.18 und 1708.02.12.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Schweizerische Berg-Reisen (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 3), Zürich (M. Schaufelberger/Chr. Hardmeier) 1708, p. 157. Allerdings hatte Johannes Scheuchzer vergessen, diese Beobachtungsdaten seinem Brief beizulegen. Siehe den Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.02.12.
  3. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.02.12.
  4. Johannes Scheuchzer sucht den Fehler bei der Höhenbestimmung der Berge im Bergell mit Recht bei den ungenauen Winkelmessungen mittels ungeeigneter Instrumente. Die Nichtberücksichtigung der terrestrischen Refraktion reicht nicht aus, um die offenkundigen Abweichungen der berechneten Berghöhen von der Wirklichkeit zu erklären. Siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1708.02.12.


Zurück zur gesamten Korrespondenz