Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.12.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.12.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 43*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Accepi gratissimas Tuas[1] una cum inclusis Dissertationibus et Lucubrationibus, tam beatissimi D.i Fratris quam tuis, doleo autem quod quaedam ex Tuis, quae jam diu rarissima esse audivi desint; Interim gratias pro hisce ago maximas, Te denuo rogans, ut, si quae ulteriora ad manus Tuas pervenerint, ea mihi serves, optassem ut addidisses pretium, quoniam autem Redhostimenti loco petis Tomum primum Fratris mei curiosorum Helveticorum,[2] eum Tibi mitto; adjungo simul Totius litis Toggenburgicae ideam[3] satis exactam meo judicio, exin plurima videbis propullulantia absurda, tandem ut videtur fausto omine prostrata.

Peculiare plane mihi videtur phaenomenon barometricum illud quod die 29. Novembris observasti, etiam per aliquot dies continuum; qualis ab eo tempore per aliquot etiam dies fuerit Barometri dispositio nunc habe.

d. 29. Nov. 10 a. 26″ 9½‴ Vent. S.O. coelum dubium
p. merid. idem.
d. 30. 11 a. 26″ 9¼‴ NW. Nix.
d. 1. decemb. 9 a. 26 NW. coelum ad pluv. dispositum.
4 p. NW. coelum turbidum.
d. 2. 26 7 coelum temperatum. Vent. W.
d. 3. 26 7⅓ coelum turbidum nivosum S. Vent.
d. 4. 26 6⅓ coelum nivosum frigid. NW.


File icon.gif Caeterum die 30. Novembris, hora vespertina 4½ fere luce jam subobscura phaenomenon observavi itidem mea sententia satis rarum; nempe in plaga orientis in nubibus rutilo claroque splendore illuminatis comparuit Iridis crus elegantissimum, quinquies vicibus clare ab invicem distinctis repetitum cum omnibus coloribus iridi communibus attamen dextima pars erat proxime sequentis quam proxime dupla reliquae autem proportionatim minores, Iris Secundaria cum inversis coloribus etiam ex parte apparebat, sed ut fieri ordinario solet minus distincte: Solem nullum amplius supra Horizontem observare potui, imo jam dum erat crepusculum: Anne refractio, partim etiam reflexio radiorum in particulis nubium nivosis, et quasi specularibus, tantam multiplicationem causari potest? Hesterna nocte autem quae fuerat diei Septimi mensis currentis vespera hora 10¼ duobus fulguribus albis coelum subito corruscavit, quod phaenomenon ad Chasmata ego refero.

His interim Vale Vir Celeberrime et favere perge Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui cultori devoto Johanni Scheuchzero M. D.ri


Raptim ut vides Tiguri d. 8. 10bris 1709.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.12.04.
  2. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  3. Diese Abhandlung ist anscheinend nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz