Iselin, Johann Christoph an Verzaglia, Giuseppe (1711.06.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Iselin, Johann Christoph
Empfänger Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Ort Basel
Datum 1711.06.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: VB M 14 IV Bl.243r-244v
Fussnote Der Brief Iselins ist offenbar im Auftrag von Joh. I B. als Antwort auf den Brief Verzaglias vom 25.3.1710 geschrieben. Iselins Entwurf enthält Marginalien von der Hand Joh. I B.s mit Angaben, wo diese in Iselins Brieftext einzufügen sind. Iselins Brief wurde daher dem Briefwechsel von Johann I Bernoulli zugeordnet.



File icon keinbild.gif N. N. [1]

Josepho Versaliae Viro Clarissimo atque Doctissimo

S. P. D.

Quae mihi cum Optimo atque Candidissimo Viro Paullo Reboletio quoad viveret intercessit necessitudo, ea effecit, ut tuae ad Ipsum litterae perquam [c]omes atque humanae, quum nono demum post beatum Ejus obitum mense huc essent perlatae, mecum communicarentur, Clarissime Versalia. Quibus perlectis, ac praecipue expensis ijs, quae de tuo nunquam interrupto in Cel. Bernoullium nostrum amore commemoras, existimavi mihi natam esse pulcerrimam occasionem, Utrique Vestrum praestandi officium, ac veterem vestram amicitiam aliquo, sed, ut spero, levi nec durabili frigusculo percussam instaurandi. Atque utinam parem mihi Tecum, atque cum Cl. Bernoullio est, intercedere notitiam contigisset Virorum Doctissime! Et ponderis plus mea apud Te verba haberent, et nomen Te meum celare minime necessum arbitrarer; id quod jam non puto me posse evitare, quum Te alloquutus nunquam sim, atque adeo nomine, quod praesertim vix Tu fando audieris posito auctoritatem nescio quam in eo, quod tractabo, negotio stolide mihi arrogare velle non possem non videri. Scribis ad Rebol. Vir Cl.: Te prima illa, quam domo Ejus egressus ad Ipsum exaraveris, epistola mentem Ipsi tuam candide ac sine fuco, quemadmodum inter amicos fieri oporteat, exposuisse. Ille vero, ne quid Te celem, quum dolorem, quem illae Ei litterae, prout Ipse suspicaris, inusserant in amici non unius sinum effunderet, non hoc querebatur, Te quae de Se sentires, libere significasse; verum ista re macerari sese ostendebat, File icon keinbild.gif quod Tu, Cl. Versalia, quem tantopere amasset atque aestimasset, quem omni genere officiorum studuisset demereri, cujus postremo singulari discendi cupiditati ut satisfaceret, tot bonas horas suismet Ipse studiis detraxisset, {[2]quem nihil celasset, sed suorum etiam manuscriptorum arcanissimorum, quae cum nullo unquam antea communicaverat, participem fecisset,} quod Tu, inqua[m,] primus omnium qui sese unquam accesserint, adeo sinistram de se opinionem animo Tibi concipiendum statuisses. Quo loco quum auctoritatem meam homo Tibi ignotus et quod valde doleo ab amicitia tua procul habitus interponere non debeam, istud unum mihi censeo faciendum, ut quae tuae querelae inprimis animum Cel. Bernoullij pupugerint, quoque sese pacto adversus illas apud amicos defenderit, ad Te perscribam. Ajebat, se a Te perfidiae non obscure insimulari, quod unam nescio quam methodum a se inventam, non Te juxta cum ceteris suis aliorumque inventis docuisset; insimulari inhumanitatis atque asperitatis erga Te non uno nomine, quod adventanti obviam non iverit, nec Te recto itinere a porta statim in suas aedes deduxerit, quod non satis ex commodo tuo conclavia adsignaverit, non ijs quas putasses vestibus indutus Te primum salutaverit, pretium convictus nimium exegerit, et quae sunt hujuscemodi alia. Ille vero, quantum ad primum attinet, provocat ad omnium hominum Tuamque Ipsius, quando leviter modo ira tua resederit, fidem, quam facile sit, ex tot methodis rebusque alijs memorabilibus, unam aliquam oblivisci; hoc sibi cum Hospitalio Marchione, hoc cum Burneto, hoc cum alijs pluribus accidisse, quorum nemo vel suis vel aliorum verbis perfidiae Sese eapropter incusaverit, {verum omnes gratum animum publice et privatim non modo verbis sed opere ipso splendide testati fuerint;} Tibique Ipsi, Vir Cl. si cui Mathemata tradenda posthac suscipias idem plane usu venturum esse non dubitat. Cetera sic excusat, ut qua die, quaque omnino via ad Urbem esses appulsurus, neget se ullo File icon keinbild.gif pacto suspicari potuisse, quod perpensa negotij natura necesse est, etiam Tu Tecum constituas; ut conclave quod habuerit honestissimum Tibi attributum adseveret, atque etiam illud quovis alio aedium suarum commutaturum se fuisse ostendat, si Te ita cupere significasses, id quod candor tuus atque ea quam non injuria praedicas, Italica facilitas ad vitandam inter amicos offensae occasionem postulasse videatur, {inprimis si sputo aliisque Tuis sordibus, et sudore graveolentissimo corpori tuo naturali domum totam sed praecipue conclave quod occupaveras, horrendum in modum, ut querebatur, defoedasses.} In eo quod sequitur, affirmat sese contracta jam litteris amicitia, cumque in ijsdem aedibus sibi Tecum habitandum assidueque consuescendum intelligeret, familiariter Tecum voluisse agere, quod non ab Helvetijs istis tantum ac Batavis, quorum Tibi Populorum suspecta est humanitas morumque elegantia, sed etiam ipsis illis, quos Tu Vir Cl. magni facis, politissimis Galliae Filijs usurpari viderit, qui invisentes ad se honestissimos quosvis haud soleant equidem alijs quam domesticis vestibus induti excipere. Quare etiam illud sibi gratum ait fuisse, quum Te pariter statim ut ad se diverteris, quo lubebat habitu {et satis neglecto quidem, imo sordido} ad Musaeum suum mensamque accedere, ac Tibi plus in ea re indulgere, quam vel Ipse vel quisquam contubernalium soleret, animadverterit. De pretio quod mensae suae statuerit, saepe Illum audivi nostram amicorum memoriam appellantem, qualis tum cum apud se esses, fuerit annonae, ac praecipue panis {quo vel solo pecuniam tuam consumserit} et vini caritas; quaque ratione etiam ceteri per Urbem, qui contubernales alebant, pretia mensae illo tempore auxerint; tum etiam Te, si vel hic apud alium, vel in alia Civitate cujusmodo non valde ab hac nostra dissedisset, annona, expertus esses, multo aequius judicaturum contendit, {ut taceam nihil prorsus abs Te accepisse pro suppeditatis candelis, aliisve sumtibus extraordinariis, jure ipsi debitis}. Ceterum quando de his rebus atque alijs non dissimilibus nullo suo merito sese a Te in crimen vocari existimaret, vereri se mihi dixit non semel, ut si illis tuis litteris respondere aggrederetur, verba quaedam poneret, quae animum tuum, qui jam esset in fermento, magis etiam adversus se incenderent atque exasperarent. Et hactenus quidem, quum quae esset in his talibus ingenij tui natura atque indoles, non File icon keinbild.gif haberem per me perspectum, acquievi Ejus excusation[i;] sed postquam tuas istas ad Reboletium litteras[3] legi et quam honorificam quoque Ipsius in Diario Veneto mentionem fecisses,[4] intellexi, in spem sum adductus, affulsisse nunc demum illu[d] tempus, quo vestra Clarissimorum Virorum ac Vobis invicem Dignissimorum be[ne]volentia resarciri, ad amoris adeo redintegratio fier[i] posset. Nam et Tu sane melius de Eo atque antea Te ostendis sentire, et Is, dummodo illam tam sinistram de Ipso opinionem ex animo elimines, libenter, nisi me omnia fallunt, Tecum in gratiam est rediturus. De Te, Vir Cl., quod aliter omineris, tua Ipsius in eo Diario posi[ta] verba me docent.[5] Etenim cum Tibi Eum fid[e]lissimum ad Mathemata Ducem (fedelissima guida) scribis fuisse, insumtosque ab Eodem in illis Tibi tradendis labores praedicas, sane ab eo quod gravissimum est, perfidiae crimine Ipsum liberas; et cum rursus domi Te Illius annum unum cum dimidio perhumaniter habitum fateris (m'ha sofferto graziosamente in sua casa) a reliquis Ipsum inhumanitatis notis tribus verb[is] liberas.

Quae cum viderem, atque Ipsum etiam, uti jam dixi, putarem facile obliturum esse veteris offensae{quam enormiter auxisti Tuo hinc discessu sine omni grati animi testimonio nec verbis nec honorario pro tanta in Te erudiendum impensa opera exhibito, quod ab ipso Bernoullio non sine summo stupore audivi}, dummodo quas sibi iniquas censet, de Se suspiciones abjeceris, Seque ad epistolam illam tuam,[6] quae ijs differta est, respondere crudum[que] vulnus retractare non cogas; existimavi sane mihi pro summo meo in Viros Doctos atque Egregios studio dandam esse operam, ut hunc Tu Illius animum quamprimum cognoscere[s] et quid demum capiendum Tibi foret consilij, Tecum constituere posses certius. Sane officium hoc meum neque Tibi, neque etiam, cum resciverit, Cel. Bernoullio ingratum fore caussa est cur confidam. Vale.

Datum Basileae ipsis Id. Jan. 1711.

Scheda tua ad Ciconiae [7]destinata curata est a Reboletianis probe.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist von J.C. Iselin unter Beteiligung von Johann I Bernoulli und wahrscheinlich in dessen Auftrag geschrieben worden.
  2. Die Textpassagen zwischen geschweiften Klammern sind Ergänzungen von Johann Bernoulli. Sie finden sich meist als eigenhändige Marginalien im Briefmanuskript Iselins.
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. Wahrscheinlich ist das Gasthaus zum Storchen am Fischmarkt in Basel gemeint



Zurück zur gesamten Korrespondenz Zurück zur gesamten Korrespondenz