Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.02.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Venedig
Datum 1715.02.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 71*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo, Fautori Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Nullus dubito quin Epistola mea Augusto Taurinensium[1] ad Te exarata,[2] ad manus Tuas pervenerit, praecipuum ejus contentum quod versatur circa meas obligationes, Tibi fautorum maximo ac quasi Parenti debitas, adhucdum confirmo; Noli quaeso fastidire, si idipsum omnium mearum Epistolarum praecipuum objectum est. Tandem Venetijs appulimus Sani quae Dei gratia est, omnes; Tradidi postero statim mane Exc.o Michelotti[3] fasciculos a nepote Nicolao mihi traditos, qui humanissime me, solummodo ut credo nominis Tui dulcedine motus, excepit. Patavij, quantum ex ore Vallisnerij et Morganij[4] audivi, ardentissime desideraris, Venetijs autem res non pro desperata habetur, omnem tui potiundi lapidem movebunt Excellentissimi Studij Patavini Reformatores, ex Michelotto audivi, eum novam propositionem nomine dictorum Reformatorum Tibi fecisse, qua promittuntur tibi 1500 Thaleri Imperiales, quorum quivis ¾ Ludovici argentei adaequat:[5] Nescio an sit arrisura tibi oblatio; patere tamen ut libere Tibi mentem aperiam meam. Gratus eris omnibus, et adventus Tuus exoptatissimus, si quocunque modo hoc ipsum commodo Tuo inservire poterit, Author essem, ut acciperes stationem honorificentissimam sane, et multis modis Basileensi praeferendam; Audivi quoque hoc ipso mane, quo haecce scribo, Excellent.os Studij Reformatores omnia possibilia pro te potiundo esse praestituros, ultra, quod id, quod jam offertur, jam multis modis excedat SalaFile icon.gifrium quodvis in Academia Patavina largiri solitum. Ego certe quamdiu heic morabor, ut voceris, suasor ero. Interim urget Tabellarij discessus ut finem imponam, quapropter Vale cum Tuis omnibus et mihi porro favere perge.

Dabam Raptissime Venetijs d. 16. febr. 1715.

P. S. Vacabit brevi, promoto Morgagno in Stationem Anatomicam, Professio Theoretica Medicinae, vellem ut commendator mei esses apud Exc. Michelottum, haud parum etenim felix essem si Tecum morari Patavij, et consequenter Tuus esse mihi liceret, quod omnibus conditionibus anteferrem.


Fussnoten

  1. Turin.
  2. Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.02.01.
  3. Pietro Antonio Michelotti (1673-1740) war Stadtarzt in Venedig. Durch Vermittlung von Jacob Hermann, dessen Mathematik-Vorlesungen er in Padua besucht hatte und durch die er die Mathematik Johann I Bernoullis kennen gelernt hatte, trat er 1714 mit letzterem in einen regen brieflichen Austausch, der bis 1725 andauerte. Nachdem Hermann Padua verlassen hatte, war Michelotti wesentlich an den Verhandlungen bei der Berufung Nicolaus I Bernoullis als dessen Nachfolger im Jahr 1716 beteiligt. Siehe Ongaro, Giuseppe, Michelotti, Pietro Antonio, in: DBI, vol. 74 (2010).
  4. Antonio Vallisneri (1661-1730) war seit 1700 Professor an der Universität Padua, wo er 1715 den Lehrstuhl für theoretische Medizin "in primo loco" antrat. Giovanni Battista Morgagni (1682-1771) gilt als Begründer der modernen Pathologie. Er war zunächst Professor für theoretische Medizin an der Universität Padua, bevor er 1715 den Lehrstuhl für Anatomie übernahm.
  5. Leibniz hatte bereits im August 1713 vorgeschlagen, anstelle von Nicolaus I Bernoulli Johann I Bernoulli als Nachfolger Jacob Hermanns nach Padua zu berufen. Da die Riformatori dello studio di Padova die von Johann I Bernoulli geforderten 1500 Thaler Jahresgehalt nicht bewilligen konnten, zerschlug sich der Plan. Vgl. Robinet, Empire Leibnizien, pp. 192-243.


Zurück zur gesamten Korrespondenz