Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1717.01.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1717.01.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.2
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Nobilissimo ac Celeberrimo

Marchioni Poleno

Fautori suo Honoratissimo

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Tanta est Tua Vir Illustrissime erga me meosque benevolentia, tanta est beneficiorum in nos omnes et singulos collatorum multitudo, ut hasce ad Te dare litteras non dubitem hoc quidem ipso novo ineunte anno, quem Tibi Totique domui Tuae splendidissimae auspicatissimum omnibusque et corporis et animae bonis affluentem voveo atque exopto. Cur autem adjunctas has literas quae Agnato meo inseribuntur[1] ad Te dirigere sustineam, en paucis expono; Pater illius, qui frater meus fuit, nuperrime è vivis excessit atque vitam hanc terrenam cum altera meliore commutavit,[2] quo tristi atque inexspectato nuncio ne nimis percellatur Filius timent mecum ejus moestissima Mater ac cum Sorore frater;[3] quare Te Vir Illustrissime etiam atque etiam flagitamus, velis tanquam internuncius hoc pietatis officium in Te suscipere, ut File icon keinbild.gif antequam tradas epistolam fati Paterni nuncia[m,] animum Filii praepares atque ad sese voluntati divinae prout Christianum decet submittendum commode disponas; Facies certe opus charitatis quod cum caeteris Tuis in nos meritis quoad vix[e]rimus memoria nostra nunquam elabi patiemu[r;] Caeterum spero Agnatum meum spartam suam, quod ex novissimis ejus colligo litteris,[4] jamjam ausp[i]catum esse, ac se imposterum ita praebiturum ut muneris sui functionibus unicuique placeat et satisfaciat. Eum porro Humanitati Tuae commend[o,] ut et Filium meum, qui non minus ac ille Tuum erga se animum propensum et generosissimum laudare nec cessat nec satis potest, et ita quidem ut pudore suffundar ubi cogito nil mihi in viribus esse quod redhostimenti loco rependere queam; quocirca hoc unum superest ut me File icon keinbild.gif Tuum Debitorem aeternum agnoscam et palam profitear. Interim si qua in re pro commodo Tuo a Tenuitate mea aliquid fieri posse putaveris, mea Tibi officia et obsequia quovis tempore consecrata volo. Vale Vir Illustrissime.

Dabam Basileae Nonis Jan. MDCCXVII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz