Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1721.05.12)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1721.05.12
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.19*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo et Celeberrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Defensio Tui ab Auditore Tuo conscripta[1] et a Cl. Bulffingero ad me missa[2] typis mandata fuit Mense Majo Actorum Eruditorum. Optarem sane, ut aliquando ab arroganti ausu desisterent Angli, invidia erga Germanos ardentes! Tempus enim in controvertendo inutiliter teritur, quod rectius in amplificanda scientia collocari et poterat, et debebat. Ut de theoria centri oscillationis[3] Transactionibus inserta ipsemet judicare possis, propositiones eam enodantes describi curavi et ecce Tibi eas,[4] Vir ingeniosissime! Cum librum de methodo incrementorum[5] possideas, poteris eam cum solutione problematis ibi tradita conferre Tuumque ea de re judicium postea Actis Eruditorum inserere. Keillii invectiva[6] ad manus meas pervenit: obiter eam inspexi, sed indignam judicavi, quae legatur, cum tempus lectioni utiliorum impendi possit, atque malim a scriptis in Viros egregios injuriis abstinere, ne forsan labe quadam inficiatur animus a moribus rusticis alienus. Habet etiam de me nonnulla: sed ego serram contentionis cum eo reciprocare non decernam, cum alia mihi agenda supersint, in quibus me melius tempus collocaturum confido. Ego Keillio nec ingenium, nec mores suos invideo: fruatur per me, si quam habet, utriusque gloria. Contentus ego sum donis a Natura mihi concessis iisque utar, prout mihi commodum visum fuerit. Conqueritur etiam de File icon.gif Actorum Collectoribus, aut potius iisdem insultat, ob novam, quam fingit, criminandi methodum, qua indicibus, ut ait, inserunt in alios contumeliose dicta. Miror hominis male sani querelas! Indicibus inseritur, quicquid in contextu Actorum continetur. Si ergo encomiis, quae displicent, ab adversariis ornatur Keillius; non alia, quae placent, iis in indicibus substituere possunt collectores, ea nec probantes, nec improbantes, quae ab aliis profecta recensentur. Siquid mei consilii esset, ego suaderem, ut Anglis tandem ostendatur, methodum Quadraturarum Newtoni in illo Tractatu, qui legitur in Commercio epistolico,[7] nondum esse calculum differentialem et integralem, cum nullus adhuc ibi sit character commodus nec algorithmus infinitesimalis. In recensione litterarum Newtonianarum et Leibnitianarum de hac controversia, quae Actis Eruditorum anni praesentis inserta est,[8] res illustratur calculo surdorum, argumento a pari ducto. Nec video, quis Te istud discrimen rectius docere possit: quod ubi factum fuerit, tandem obturabitur os Anglis in identitate methodi istius cum calculo differentiali ac integrali robur suum collocantibus. Suaderem praeterea, Vir Celeberrime, ut exemplar Tui Msc. cum Hospitalio communicati[9] typis describi[10] atque literas tum ad ipsum atque Leibnitium aliosque conscriptas iisdem addi curares:[11] video enim Anglos in dubium vocare, quod HospitaFile icon.giflius publicaverit, quae a Te doctus fuit.[12] Ceterum fateor, me ignorare, quid de Monmortio sentire deb[ea]m. Quae enim Tu ex ipsius ad Te literis citas contradicunt iis, quae a Keillio ex literis ad Taylorum datis afferuntur, multis modis in Te injuriosa. Fuit, ut videtur, homo assentator et inimicitiis clanculum suscitandis natus. A tali homine in historia scientiae non expecto, quae intelligentium applausum merentur. Quodsi differentiam methodorum Newtoni et calculi Tui atque Leibnitiani exponere decreveris, forsan non inutile erit dispicere, utrum Newtonus in suis methodis magis imitatorem alienorum egerit, an novis inveniendi artificiis ex ingenio suo confictis usus fuerit: quod sane postremum de Te atque Leibnitio constat. Mitto hac vice alteram Philosophiae practicae partem, nempe Politicam:[13] qua absoluta, nunc ad Philosophiam experimentalem[14] progredior. Vale et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 12 Maji 1721.[15]


Fussnoten

  1. Burckhardt, Johann Jacob, M. Johannis Burchardi, Basileensis, Epistola ad Virum Clarissimum Broock Taylor, J. U. D. & R. S. B. Soc., in: AE Maji 1721, pp. 195-228 = Bernoulli, Johann I Op. 120.
  2. Ein Begleitbrife von Bilfinger an Wolff ist nicht erhalten.
  3. Taylor, Brook, De Inventione Centri Oscillationis, in: Phil. Trans. Vol. XXVIII (1713), London 1714, pp. 11-21.
  4. Diese Beilage Wolffs ist nicht erhalten.
  5. Taylor, Brook, Methodus incrementorum directa & inversa. Auctore Brook Taylor, LL. D. & Regiae Societatis Secretario, Londini (Pearson/G. Inys) 1715.
  6. Keill, John, Joannis Keill M.D. & R.S.S. in Academia Oxoniensi Astronomiae Professoris. Epistola ad Virum Clarissimum Joannem Bernoulli in Academia Basiliensi Mathematum Professorem, Londini (Pearson) 1720, oder Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll, Docteur en Medecine, et Professeur en Astronomie de l'Université d'Oxford, à Monsieur Jean Bernoulli Professeur en Mathematique de l'Université de Basle: Ecrite en Avril 1617 [sic!], in: Journal literaire de l'année 1719, tome dixième, Seconde partie, La Haye (T. Johnson) 1720, pp. 261-287.
  7. [Collins, John (ed.)], Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum de analysi promota: jussu Societatis regiae in lucem editum, Londini (Pearson) 1712.
  8. [Anonymus] Rezension von Recueil de diverses pieces sur la Philosophie etc., hoc est, Collectio diversarum schedarum de Philosophia, Religione naturali, Historia Mathesi etc. Autoribus Leibnitio, Clarkio, Newtono & aliis Viris celebribus Tomi II, in: AE Februarii 1721, pp. 88-94.
  9. Es handelt sich um Bernoulli, Johann Ms 302, De Calculo Differentialium (UB Basel L Ia 6, pp. 1-38).
  10. Der Text dieser Vorlesungen für L'Hôpital wurden erstmals nach dem Basler Manuskript publiziert als Johannis (I) Bernoullii lectiones de calculo differentialium. Unter Mithilfe der Familie Bernoulli herausgegeben von der Naturforschenden Gesellschaft in Basel, 300 Jahre nach der Aufnahme der Bernoulli ins Basler Bürgerrecht (13. Mai 1622). Mit einem Vorwort von Paul Schafheitlin, in: Verhandlungen der Naturforschenden Gesellschaft in Basel, Bd. 34, Basel 1922, pp. 1-32.
  11. Eine Sammlung seines Briefwechsels mit Leibniz gab Johann I Bernoulli noch selbst unter dem Titel Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johan. Bernoullii commercium philosophicum et mathematicum, Lausannae et Genevae 1745 heraus.
  12. Die Zweifel an Johann Bernoullis geistiger Urheberschaft für grosse Teile von L'Hôpitals Analyse des infiniment petits wurden erst durch die Edition seines Briefwechsels mit L'Hôpital durch Otto Spiess im Jahr 1955 ausgeräumt (Joh. I B. Briefe 1, pp. 121-383).
  13. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken Von dem Gesellschafftlichen Leben der Menschen Und insonderheit Dem gemeinen Wesen Zu Beförderung der Glückseeligkeit des menschlichen Geschlechts Den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet Von Christian Wolffen, Der Königl. Preuß. Friedrichs-Universität zur Zeit Pro-rectore, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1720.
  14. Wolff, Christian, Allerhand Nützliche Versuche, Dadurch Zu genauer Erkäntnis Der Natur und Kunst Der Weg gebähnet wird, denen Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ... Erster Theil, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1721.
  15. Dieser und der folgende Brief Wolffs wurden aus unbekannten Gründen nicht an Johann Bernoulli weitergeleitet. Wolff erhielt beide Briefe ein Jahr bzw. ein halbes Jahr später von Mencke zurück. Er sandte sie dann zusammen mit seinem Brief von 1722.05.02 an Johann Bernoulli.


Zurück zur gesamten Korrespondenz