Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.12.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1725.12.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.37*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Literas Filio Tuo inscriptas[1] dedi Dn. Duvernoy eo ipso die Petropolin abeunti, quo Tuas cum istis acceperam. Scribit Cl. Bülffingerus,[2] filios Tuos ibi appulisse, humanissime exceptos a Praeside Blumentrostio, amicissime a Collegis. Quin filii tui praeclara in scientiis sint praestituri nullus dubito. Est enim ipsis Petropoli otium, vitam agunt jucundam a taedio omni liberam, alter Collegarum alteri stimulum addi, et ipsimet magnum ardorem promovendi scientias testati sunt, cum penes me essent. Schoepflinus spem fecerat de amplectenda professione oblata; sed mox mutata sententia recusavit. Modo tamen accepi litteras, quas Filius Tuus ad eum scripsit,[3] ut denuo tentem, num argumenta Filii Tui magis apud ipsum pondus sint habitura, quam mea. Equidem jam invitavi virum alium in historia et jure plurimum versatum, Baronem J. U. D. Vratislaviensem,[4] a quo proxime responsum expecto: quodsi tamen Schoepflinus conditionem denuo oblatam acceptare decreverit, alteri praeferetur potior jure, quia prior tempore. Heisterus Petropolin abire renuit, etsi oblatum fuerit salarium bis mille Rubelorum: unde Dn. Duvernoy commendavit Bülffingerus, qui, cum res angusta esset domi, salario 800 Rubelorum contentus fuit. Quaesivi hactenus Chymicum, sed frustra. Nunc tandem incidi in virum, qui in hoc genere singulario praestare valet, Henckelium nimirum, Medicum et Physicum Freybergensem in Misnia.[5] Puto autem difficulter eidem persuasum iri, ut cum familia sua in regionem tanto intervallo a nobis remotam proficiscatur. Ex litteris Cl. Bülffingeri[6] intelligo, ipsum quoque ad Mathesin excolendam animum applicuisse, File icon.gif Moralium Professione cum Physica permutata. Significat enim, se suam demonstrationem de aestimatione virium Leibnitiana perinde ac Hermannum suam in Exercit. Francof. datam[7] ulterius perfecisse et firmasse, atque reperisse, qualis esse debeat vortex, ut nucleus prodeat sphaericus, cum Cartesianus producat cylindricum.[8] Rizzettus ad Menckenium duas missit dissertationes Antibernoullianas, quas vocat, admodum prolixas, ut non videam, quomodo in Actis locum reperire possint. Altera est de ludorum scientia, altera de luminis refractione.[9] Ait fratrem Tuum[10] inventum suum artis conjectandi non potuisse, ut par erat, excolere ac ad usum traducere, sed operam imperfectam reliquisse, spem fuisse, alios ex ejus familia Mathematicos hanc spartam ornaturos; sed eventum fefellisse expectationem, nec quicquam profuisse incitamenta, quae in praefatione libri leguntur. Hinc ad extenuandos Filii Tui labores[11] digreditur et sua in hoc genere inventa extollit. In altera dissertatione suos canones tuis opponit e diametro contrarios. Non mihi persuadere possum fore ut Menckenius adeo prolixa Actis inserat, praesertim eristica, cum meminerim Menckenium seniorem[12] remisisse olim Leibnitio responsionem prolixam, qua suum de motuum coelestium causis schediasma[13] adversus objectiones Gregorii defendebat.[14] Mihi adhuc pugnandum est cum adversariis insulsis, propterea quod rationibus destituti ad viam calumniarum redeant, ut in aulis potentes ad philosophiam meam vi supprimendam adducant. Nondum tamen respondet votis eventus. Mittam huc spectantia,[15] volente Deo ex nundinis paschalibus Francofurtensibus, ut mireris ignorantiam et insulsos mores nostrorum litterariorum heroum. File icon.gif Interea ecce Tibi, Vir celeberrime, lepidam historiolam. Smalcaldi degit faber quidam, nomine Wagnerus,[16] qui scripta mea cum mathematica, tum philosophica assiduus legit, nec contemnendos in utroque studio fecit progressus. Is cum intelligeret, pastores sui loci Langianis calumniis, quas solas legerant, aures praebere, suam tandem in hac controversia decisionem publici juris fecit illos eruditurus. In ea non modo nervum controversiae acu tangit, sed et perapte docet, ad captum hominum αφιλοσóφυν, aliam esse debere hominis mathematici et physici ideam hujus universi, aliam idiotae, ac lepide mores Langii castigat. Serio rem agit et ea, quae judicem decet, gravitate. Scribunt Hallenses, viso hoc scripto[17] haud parum fuisse commotum Ordinem Theologorum. Magno applausu exceptum ubique fuit, ut jam altera editio parari dicatur. Est penes me ejus exemplum, quod Tibi cum meis mittam. Quod superest, anni hujus exitum Tibi faustum esse precor utque non minus faustus Tibi illucescat novus, animitus apprecor. Vale et fave.

Dabam Marburgi d. 27 Dec. 1725.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Johann I Bernoullis an seinen Sohn Nicolaus II war seinem Brief an Christian Wolff von 1725.10.13 beigelegt gewesen.
  2. Dieser Brief Bilfingers an Wolff ist nicht erhalten.
  3. Dieser Brief von Daniel Bernoulli an Johann Daniel Schöpflin ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Nicht identifiziert.
  5. Johann Friedrich Henckel (1679-1744) war Arzt, Mineraloge, Metallurg und Chemiker. In Meissen war er der Porzellanmanufaktur verbunden. Er wurde Direktor der Freiberger Bergakademie und Mitglied der Berliner Akademie der Wissenschaften.
  6. Dieser Brief Bilfingers an Wolff ist nicht erhalten.
  7. Hermann, Jacob, De quantitate virium recte aestimanda, [1718] (= Na. 033).
  8. Das Ergebnis dieser Studien sind die beiden Aufsätze: Bilfinger, Georg Bernhard, De Viribus Corpori Moto insitis et illarum mensura, demonstrationes mechanicae, in: CP I, 1726 (1728), pp. 43-120, und Bilfinger Georg Bernhard, De directione corporum gravium in vortice sphaerico et figura nuclei, dissertatio experimentalis, in CP I, 1726 (1728), pp. 245-261.
  9. Rizzetti, Giovanni, De luminis refractione dissertatio Anti-Bernoulliana, qua luminis refrcti Natura explicatur, in: AE Junii 1726, pp. 275-286. In AE Aprilis 1726, p 191 findet sich eine Inhaltsangabe von Rizetti, Giovanni, Ludorum scientia publico beneficio illustrata, Venetiis (A. Pavinus) 1725.
  10. Jacob Bernoulli.
  11. Bernoulli, Daniel St. 4, Exercitationes quaedam mathematicae, Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362.
  12. Mencke, Otto (1674-1707).
  13. Leibniz, Gottfried Wilhelm, Tentamen de motuum coelestium causis, in: AE Februarii 1689, pp. 82-96.
  14. Diese Verteidigungschrift Leibnizens ist in den AE nicht erschienen.
  15. Welche Druckschrift hier gemeint ist, ist unklar.
  16. Johann Valentin Wagner (1682-1760) aus Schmalkalden.
  17. Wagner, Johann Valentin, Bescheidene und mit Saltz gewürtzte Entscheidung, einige zwischen Prof. Langen und Prof. Wolffen entstandene philosophische Streitigkeiten betreffend, Franckfurt [u.a.] 1725.


Zurück zur gesamten Korrespondenz