Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1726.04.08)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1726.04.08
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.39*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Dn. Joanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Litterae Filii tui, quibus ad meas Te jubente, Vir Celeberrime, respondit,[1] animum meum valde perturbarunt, propterea quod Te gravi morbo decumbere mihi nunciarunt. Opto et spero, eundem Tibi minime fore fatalem, cum Reip. litterariae, rei praesertim Geometricae, plurimum intersit, Te ad Nestoreos pervenire annos: neque enim alterius est dare, quo[d] a Te adhuc expectamus. Sane cum ego Te parentis instar venerer, mihi longe acerbissimum foret, si tanto Fautore privarer. Lipsiae Junius, qui erat Mathematum Professor, diem obiit supremum:[2] sed eo perinde Resp. litteraria atque Academia carere potest, cum rebus privatis intentus in utraque desiderari passus fuerit diligentiam suam, novem liberorum superstitum parens. Successor jam ab annis abhinc novem ipsi designatus fuit Hausenius, qui in Actis Eruditorum anni superioris specimen aliquod dedit,[3] unde ipsum agnosces. CeteFile icon.gifrum Menckenius[4] significavit mihi importunitatem Comitis Rizetti, qui, quod recusaverit insulsas schedas adversus Te Actis Eruditorum inserere, querelas suas ad Regem Poloniarum[5] detulit per viam accusationis, ut mandato Regio facere cogatur, quod facere haud voluit, quamdiu rationis judicio stare integrum fuit. Haec ideo Te nescire nolui, ne Menckenius, vel alius vapulet apud rerum intelligentes. Quod mihi scriptum Tuum de motu[6] Filiique Tui Danielis de clepsydris[7] data occasione communicare decreveris, grato agnosco animo. Proxime non nemo Lutetiam Parisiorum petet, cujus opera me obtenturum spero scripta, cetera, quae praemium tulerunt.[8] Deum, quod superest, supplex veneror, ut Te, Vir Summe, pristinae sanitati restitutum salvum atque incolumem per plurima lustra servet, maxima laetitia perfundendus, quam pr[i]mum Deum annuisse voto pio atque sincero intellexero. Vale et fave.

Dabam Marburgi d. 8 April. 1726.


Fussnoten

  1. Es handelt sich um einen Brief wahrscheinlich von Daniel Bernoulli an Wolff, der nicht erhalten ist.
  2. Ulrich Junius starb am 20. März 1726.
  3. Im Jahr 1725 findet sich in den AE kein Aufsatz von Christian August Hausen. Gemeint ist wohl Hausen, Christian August, Additio ad ea, quae exhibuit de nupera Eclips. Solis T. VIII Supplem. Sect. VIII pag. 333 sequ. exponens Constructionem Curvarum e Sectionibus Sphaerae per Conum prodeuntium, in: AE Octobris 1724, pp. 442-448.
  4. Johann Burkhard Mencke.
  5. August II. der Starke (1670-1733).
  6. Bernoulli, Johann I Op. CXXXV, Discours sur les loix de la communication du mouvement ....
  7. Bernoulli, Daniel St. 8, Discours sur la maniere la plus parfaite de conserver sur Mer l'égalité du mouvement des Clepsidres ou Sabliers, in: Prix Paris 1725 (1752), Nr. IV.
  8. Crousaz, Jean-Pierre de, Discours sur le Principe, la Nature, & la Communication du Mouvement, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. I; Massy, Nicolas, Quelle seroit la meilleure maniere de conserver sur Mer l'égalité du mouvement d'une pendule, soit par la construction de la machine, soit par sa suspension, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. II; MacLaurin, Colin, Démonstration des loix du choc des corps, in: Prix Paris I, 1720-1727 (1752), Nr. VII.


Zurück zur gesamten Korrespondenz