Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1731.09.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1731.09.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.47*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Joanni Bernoulli,

Mathemat. Professori,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Cum in patriam jam revertatur Vir juvenis clarissimus Burchardus,[1] qui per aliquod tempus sedulum sese mihi praebuit auditorem; mearum partium esse duxi has ad Te, Vir Celeberrime, dare literas, ut intelligas me amicitiam Tuam magni adhuc facere, etsi defuerint hactenus quae scriberem. Nullus dubito Te ex nundinis paschalibus accepisse per mercatores vestrates Cosmologiam[2] et Horarum Subsecivarum anni superioris Trimestre brumale atque vernale[3]. Ecce jam Tibi harum Trimestre autumnale.[4] Rex Sueciae[5] per aliquot dies MarburFile icon.gifgi haesit, solenniter exceptus a Studiosis: id quod Burchardus pluribus Tibi narrabit, ut florentem hujus academiae statum inde intelligas. Maxima me in gratia penes Regem positum esse ex ipsius ore cognovi. Vix enim ex curru descenderat et conclave intraverat, cum me ex ingenti praesentium multitudine evocari juberet me de gratia sua certiorem redditurus: id quod collegarum invidiam mihi concitavit, aut potius jam antea concitatam auxit. Jura apud nos accuratiori methodo jam tradere coepit Consultissimus Cramerus:[6] id quod ex dissertatione ejus inaugurali,[7] qua tractationis novae specimen dedit, perspicies. Licebit in posterum apud nos Mathesin, philosophiam atque Jurisprudentiam uniformi methodo addiscere. Et sic tandem fore spero, ut cum Jurisprudentia File icon.gif Matheseos ac philosophiae studium feliciter conjungatur. Neque dubito Theologos et Medicos hoc exemplo excitatum iri, ut et ipsi solidiori dogmatum discussioni operam navent: quod ubi fiet, scopum, quem intendo, assecutus ero. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 17 Sept. 1731.


Fussnoten

  1. Eventuell Johann Balthasar Burckhardt (1710-1792). Laut Matrikel Basel IV, Nr. 2837 ist er am 20.05.1730 in Marburg nachgewiesen.
  2. Wolff, Christian, Cosmologia generalis, methodo scientifica pertractata, qua ad solidam, inprimis Dei atque naturae, cognitionem via sternitur, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1731.
  3. Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses anni 1730, quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, Trimestre brumale, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1731 und Horae subsecivae Marburgenses anni 1730, quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, Trimestre vernale, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1731.
  4. Wie aus dem folgenden Brief von Johann Bernoulli an Wolff hervorgeht, handelt es sich aber um: Wolff, Christian, Horae subsecivae Marburgenses anni 1730, quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur, Trimestre aestivum, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1731.
  5. Friedrich, König von Schweden (1676-1751). Nach dem Tod des Landgrafen Karl 1730 wurde Friedrich auch Landgraf von Hessen-Kassel.
  6. Johann Ulrich Cramer (1706-1772).
  7. Cramer, Johann Ulrich, Disputatio juridica inauguralis de pacto hereditario renunciativo filiae nobilis, quam ... pro gradu doctoris summisque in utroque jure honoribus et privilegiis rite obtinendis magnifici senatus academici examini publico ad diem XXXI. Maji A. MDCCXXXI submittit M. Johannes Ulricus Cramerus, Ulmensis, Marburgi Cattorum (PH. C. Müller) 1731.


Zurück zur gesamten Korrespondenz