Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1731.09.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Poleni, Giovanni, 1683-1761
Ort Basel
Datum 1731.09.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), fo.18
Fussnote



File icon keinbild.gif Illustrissimo atque Doctissimo Viro

Joanni Poleno

Mathematico Acutissimo

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Credideram me Libris Petropolitanis nuper ad Te missis adjunxisse Sermonem Gallicum habitum a De L'isle cum responsione Filii mei Danielis. Sed ex novissimis Tuis Non. Sept. datis[1] intelligo, Sermonem illum fasciculo non fuisse inclusum, quare eum cum hisce demum litterulis ad Te mitto; Spero Cl. Scheuchzerum, cui id negotii commendo, ut accipias, rite curaturum. Caeterum non dubito quin nuperrime Tibi traditae fuerint eas quas ad Te exaravi, litteras pridie Kal. Septemb. e quibus intellexeris errorem ex incuria commissum, scribendo festinanter librorum illorum Petropol. pretium esse unius ducati aurei, cum scribere debuissem duorum ejusmodi aureorum; Erroris originem indicavi in praedictis litteris prid. Kal. Sept. datis. Aequum igitur esse, Te judicaturum spero, ut praeter aureum illum jam mihi acceptum, alter quoque exsolvatur, quod fieri poterit quando commoditas Tua id feret.

Nihil singulare prodiit his in oris quod Mathematicis perscribi mereatur; vidi tamen his diebus Theses Physico Mathematicas de Gravitate ventilatas Genevae sub praesidio Gabrielis Crameri Matheseos Professoris,[2] mei quondam Discipuli, qui quidem sequitur systema Newtoni sed loco virium attractricium substituere conatur vires pellentes ex hypothesi quadam sua pure mechanica singulari modo deductas. Si forte ejus quoque videndi curiositate ducereris, posses Dissertationem istam Geneva utpote ex ipso impressionis loco Italiae finibus propinquo facile Tibi procurare, et vel ad ipsum Cramerum ea de re scribere.

Nullus dubito, quin Cel. Hermannus, ex quo Eum Tuis verbis salutavi, jam ipse ad Te dederit litteras. Vale Vir Nobiliss. et mihi favere perge.

Basil. a. d. XI. Kal. Octobr. MDCCXXXI.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz