Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1732.09.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Poleni, Giovanni, 1683-1761
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1732.09.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.24
Fussnote



File icon keinbild.gif Praestantissimo Celeberrimoque Viro

Joanni Bernoullio

Mathematicarum aetatis nostrae facile Principi

Joannes Polenus S. P. D.

Alias ita Tibi scripsi, ut industriam honestatemque vestratis istius Bibliopolae Brandmülleri commendarem. Nunc autem ex Schediasmate, ab eodem Bibliopola edito, novum elicio argumentum, quo in ipsius laudes eam, neque etenim agit quemadmodum Bibliopolarum plerique agere hoc aetate consuevent; qui, dum secundam Libri alicujus parant editionem, nihil antiquius habent, quam ut inde editio prima vilescat. Ejus Programma amicis nonnullis exhibui; inter quos non deerunt aliqui, qui subscribent. Quod vero attinet ad reliqua mea tria Volumina,[1] ubi eorum perfecta erit editio, mihique id notum sit, Tibi indicabo quonam modo transmitti mihi queant. Sed ut ego tuam pluries operam precatus sum, eandemque benevolam semper expectus: ita maxime vellem, Te experiri operam obsequiumque meum. Nihil hic novi habemus, quod ad Mathematicam Rempublicam pertineat. Ego in eo adhuc sum, ut illustrem (si per me fieri possit) Vitruvij Libros tot alijs distineor curis ut nondum ad calcem pervenerim; non tamen procul absum. Vale, Vir Praestantissime, etiam atque etiam vale.

Patavij Kal. Sept. MDCCXXXII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz