Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1706.04.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1706.04.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 3*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime.

Fautor honoratiss.e

Tanti benignum ultra merita mea de me Testimonium Tuum habeo, quanti vocationem ipsam. Hoc Te latere nolui, sed Responsi loco ad gratissimas Tuas d. 31. Mart. Basileae datas[1] significare e re mea duxi, ut qui studia mea et fortunam favori Tuo proporro commendo. Hoc nunc officium abs Te rogitans, ut ab Amico Groningano exquiras, num mei nulla prorsus facta fuerit mentio. Facile equidem concipere possum, absentis non tantam haberi rationem, praesertim si illius commendatio per unicum procedat canalem.[2] Per plures autem agere nolui propter rationes plures. Doleo tamen, quod Tuum non expetierim in hac causa consilium et favorem. Cogitavi de Te aliquoties, et calamum arripui, sed rursus metu nescio quo, abs Te nunc excusso, actus deposui. Rogo interim, ut silentium meum habeas potius pro effectu neglecti erga me, quam erga Te officij. His vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum J. J. Scheuchzer D.

Tiguri. d. 4. April. 1706.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johann Jakob Scheuchzer von 1706.03.31.
  2. In der Tat hat sich die Berufung Scheuchzers nach Groningen zerschlagen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz