Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1707.10.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1707.10.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 5*
Fussnote



File icon.gif Vir Excell.me Fautor Honoratiss.me

Protheo mutabiliorem me merito nuncupabis, cum toties meam Te adeundi sententiam mutem;[1] ast perceptis rationibus cur ulterius meum morer discessum, Errorem condonabis; Insultus, et horrores quosdam febriles inde ab aliquo tempore patior, qui de sanitate mea quoddam mihi dubium movent, ut securus abhinc discedere non audeam, et nunc quidem dum Sectioni capitis humani manus do ferocissimos capitis dolores patior, qui laborem meum vel saepius quoque interrumpunt, quapropter et mente et corpore sanum vult calculus Tuus differentialis, et Geometria subtilior; morantur ultra haec quoque invitum me Graminum meorum, quorum ultra 150 species indigenas[2] possideo dispositio, et prolixior accuratiorve descriptio, quae omnia ante meum Tiguro discessum in ordinem redigam,[3] ut tanto majorem et in hisce fructum Basileae sperare possim: Casparus Bauhinus in quibusdam suis descriptionibus tam abstrusus est,[4] ut quid subinde velit anxius disquirat lector irrito saepe conatu, quapropter initiante vere Basileam adire consultius esse duco, ut Gramina in ipsis Locis natalibus a dicto Bauhino citatis invisere, et colligere File icon.gif tanto certius possim, nam, ut dictum mihi est, Bauhiniani Herbarij praecipue graminum, tam confusus ordo est, ut schedulae non raro mutatae cernantur, quapropter securiore me ingressurum via, et certiore opinor si Gramina in ipsis Locis natalibus a Bauhino citatis considerem. En Vir Excell[.me] causas quae meum discessum morantur, ad quas etiam adhuc refero institutum meum lapidum figuratorum natalia Loca in Basileensi Territorio sita oculis proprijs lustrandi, ut et de hisce quendam catalogum texam.[5] His interim Vale Vir Excell.me et Favere perge Excell.mi Nominis Tui Cultori vero indefesso. Joh. Scheuchzero. M. D.ri

Raptissime. Tiguri d. 23. 8bris. 1707.


Fussnoten

  1. Scheuchzer bezieht sich auf seinen im Brief von 1707.10.16 angesprochenen und nun erneut aufgeschobenen Plan, Bernoulli in Basel zu besuchen.
  2. Das im Manuskript nach "indigenas" stehende Komma wird hier weggelassen.
  3. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  4. Caspar Bauhin (1560-1624) publizierte ein Verzeichnis der Pflanzen Basels mit dem Titel Catalogus plantarum circa Basileam sponte nascentium cum earundem synonymiis et locis in quibus reperiuntur ..., Basileae (J. J. Genath) 1622.
  5. Scheuchzer hat seinen Plan, einen Katalog der im Baselbiet anzutreffenden Fossilienfunde zusammenzustellen, wohl nicht realisiert.


Zurück zur gesamten Korrespondenz