Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.06.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1708.06.24
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 18*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor Optume.

Quod Prodromi[1] mei Tabulae Tibi non displicuerint, gaudeo; forsitan ipsa materiei elaboratio, si non ex asse, saltem aliquo modo satisfaciet, mitterem nunc reliqua, nisi Typographi negligentia moram opusculo injecisset, spero tamen praesenti septimana idem finitum iri, postea sine mora mittam, quae supersunt. In promptu esset Agrostographia ipsa,[2] si superata forent paucissima dubia, quae Basileae ἀυτόπτῃ mihi sunt enodanda. Moram autem praecipuam inijciunt sumptus, qui in simili materia fere sunt insuperabiles; mecum tamen ipse constitui, si sumptus restituerentur, (quod fieri vix spero) quot annis aliquas Graminum decades simili modo dilucidatas Luci publicae exponere. Postquam autem opusculum integrum prelum typographicum evasit Exemplar unum Cl.mo Stehelio[3] mittam, eumque simul per literas rogabo, ut auxiliares quoque suas mihi commodet manus. Mentionem Tui feci, verum est, vellem, ut in dignioribus Dignissimo Tuo Nomine uti possem, etiam pro insigniori cogitationum mearum decore, imo et commendatione.

En remitto Tibi Varignonij literas,[4] displicet superventum rebus nostris infortunium, spero tamen fasciculum tandem salvum appulsurum esse.

Doctissimum Verzaliam Tecum esse,[5] maximopere gaudeo, Illum Tiguri recipere semper, ast ut successus monstrat, in vanum, speravi. Optarem et ego ut dignissimo File icon.gif huic consortio interesse possem, invitum me ab eodem excludunt, praesentes rerum in Toggenburgico comitatu, malevolae conjuncturae, quae semper in pejus ruunt; en enim tanquam Medico Castrensi[6] mihi ne thermas quidem Favarias[7] adire licet, nec urbe excedere; videbimus quid Comitia Badensia hac de re statuant; hoc interim pro certo habemus, Comitia ad Lacum (Lachen) inter Glaronenses, Suitenses, et Toggios habita, malevolum eventum habuisse, Toggios enim duorum Cantonum ablegati sub perjurorum (Eydt- und bundtbrüchig) Titulo salutarunt;[8] Heri vesperi miserunt Bernates Epistolam,[9] vi cujus declarationem nostram omni vi tuendam esse nuntiant. Quid superi hac de re statuant expectamus.

Pro charta transmissa[10] Gratias habeo quam maximas, ejus pretium cum reliquis solvam promptissime, interim incommoda quae causor tibi boni consule; His Vale, et favere perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Johanni Scheuchzero M. D.ri

Tiguri d. 24. Junij 1708.

P. S. inclusas Verzaliae tradas rogo.[11]

Alia morae meae causa sunt Lectiones publicae, quae mihi a Scholae nostrae praesidibus per ferias Caniculares recitandae, oblatae sunt; ubi de Systematibus Mundi, praecipue autem Copernicano verba faciam, ut ut fremant contrarij Aristotelici, et Tychonici.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
  2. Scheuchzer, Johannes, Agrostographia sive Graminum, juncorum, cyperorum, cyperoidum, iisque affinium historia, Tiguri [Zürich] (H. Bodmer) 1719.
  3. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721), ab 1706 Professor der Eloquenz, ab 1711 Professor der Anatomie und Botanik in Basel.
  4. Pierre Varignon an Johann I Bernoulli von 1708.05.08.
  5. Giuseppe Verzaglia (1669-1728) wurde von Johann I Bernoulli zur Weiterbildung in sein Haus nach Basel eingeladen. Zum Aufenthalt Verzaglias in Basel siehe Nagel, Fritz, Johann Bernoulli und Giuseppe Verzaglia. Monstrum Italicum aut Basiliense, in: Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde, 91 (1991), pp. 83-105.
  6. Während des Toggenburgerkrieges, auch Zweiter Villmergerkrieg oder Zwölferkrieg genannt, diente Johannes Scheuchzer als Feldarzt bei den Zürcher Truppen.
  7. Bad Pfäfers.
  8. Zur Konferenz zwischen Glarus, Schwyz und den Toggenburger Katholiken am 13. Juni in Lachen siehe Fassbind, Thomas, Von Schliessung des goldenen Bundes 1586 bis zur gewaltigen Staatsumwälzung der löbl. Eidgenossenschaft 1798 (Geschichte des Kantons Schwyz, Bd. 5), Schwyz 1838, pp. 351-352.
  9. Dieser Brief konnte bisher noch nicht nachgewiesen werden.
  10. Gemeint ist hier das von Scheuchzer bestellte Briefpapier.
  11. Dieser Brief an Giuseppe Verzaglia ist anscheinend nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz