Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1711.03.28)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1711.03.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 21*
Fussnote Original



File icon.gif Viro Celeberrimo

Dn. Johanni Bernoullio

S. P. D.

Joh. Jacob Scheuchzer.

Summa, Vir optime, voluptate perfundor, quoties Te experior etiam erga inferioris ordinis Eruditos, longe infra meritorum Tuorum subsellia positos, quibus et me accenseo, adeo benevolum, et Veritatis defensorem strenuum. Thesauri instar, crede mihi, est amicum adeo grati animi Tui et acquiescentiae in Dedicatione mea testimonium,[1] et tanto quidem magis, quod illam voluerim publico exhibere, ut impensi erga Te amoris, Tuique erga me affectus haud vulgaris μνημόσυνον. Permagni erit apud Ill. Leibnitium ponderis tua studiorum meorum et personae commendatio,[2] pro qua officiosas Tibi rependo grates. Doleo, ignotum mihi fuisse Consiliarij intimi dignitatem[3], et spero simul, condonaturum aliquid virum Illustrem longinquitati Regionis, in qua vivo; et forte simplicitati morum, quibus vivitur. Summovi tandem omnes omnium ad unum Ministrorum Urbicorum Resistentias sola proposita File icon.gif constantia et rationum desiderio, Tuo exemplo confisus. Sub prelo adhuc sudat Labor, proditurus septimana proxima[4]

εἰς φάος ἀελίοιο.

Quem satius fuerat δόμον εἰς ἀίδαο περῆσαι,

Atque ibi cum Domino κλαίειν τε ϰαὶ ἄλγεα πάσχειν. Hac expressione usum alicubi memini Baudium.[5] Salutabit mox atque prodierit Tuos, Vir optime Lares. Nunc vale

Tiguri. d. 28. Mart. 1711.


Fussnoten

  1. Zur Widmung in Johann Jakob Scheuchzers Physica, oder Natur-Wissenschafft ... Zweyte verbesserte und vermehrte Auflag, so mit nöthigen Kupferen versehen, 2 Teile, Zürich (H. Bodmer) 1711, siehe den Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1711.03.08.
  2. Zu Bernoullis Empfehlung Scheuchzers in seinem Brief an Leibniz von 1710.08.12 siehe den Kommentar im Brief Bernoullis von 1711.03.18.
  3. Scheuchzer hatte in der Widmung seiner Physica Leibniz als "Staats-Rath" und nicht – wie von Leibniz bevorzugt – als "Geheimrat" bezeichnet.
  4. Noch zu kollationieren: εἰς φάος ἀελίοιο. Quem satius fuerat δόμον εἰς αἴδαο περῆσαι.
  5. Dieses Zitat stammt aus dem Brief von Dominicus Baudius (1561-1613) an Hugo Grotius von 1607.03.10. Der Brief war bereits gedruckt in: Baudius, Dominicus, Dominici Baudii Epistolarum centuriae duae. Accedunt Epistolae Clarorum Virorum ad D. Baudium et Prolixa Dan. Heinsii inter Baudianas reperta in qua agitur: An, & qualis literato viro uxor sit ducenda. Item ejusdem D. Baudii Commentariolus de foenore, Lugduni Batavorum [Leiden] (G. Basson) 1615, pp. 214-216, die Stelle findet sich auf p. 215.


Zurück zur gesamten Korrespondenz