Bernoulli, Johann I an Halley, Edmond (1712.11.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Halley, Edmond, 1656-1742
Ort Basel
Datum 1712.11.23
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.68
Fussnote Am Briefkopf alte Zählung "13b". Der untere Rand des Blattes mit dem Datum ist stark beschädigt.



Viro Incomparabili

Edmundo Halley

Mathematum Professori Celeberr.

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Nescio unde verba depromam in gratiarum actionem Tibi Vir Celeberrime rite solvendam, non pro uno beneficio sed pro pluribus quibus una vice me pene obruisti, non contentus enim quod Adgnatum meum[1] Te compellare audentem humanissime exceperis, exceptum postea multiplici favore et benevolentia complexus fueris, neque desieris ei benefacere ad abitum usque ejus ex Insula Vestra,[2] volusti praeterea splendidi cujusdam muneris vinculo nos devincire, loquor de Apollonii Conicis cura Tua Oxoniae nuper editis,[3] opere ut audio perquam pretioso et eleganti, cujus exemplar utrique nostrum dono dedisti, quod si hoc connumerem adjungamque reliquis beneficiis partim jam olim mihi, partim Agnato recens collatis, dubito sane annon aeternum mansurus sim debitor Tuus, cum vix ullam sperem occasionem me ab aere hoc in quo Tibi sum liberandi. Hoc equidem ausim promittere, si propensa voluntate qua sum erga Te Tuamque eruditionem exaequari debitum posset, neminem fore ad solvendum promtiorem atque ad mea Tibi officia offerenda aeque ac abs Te jussa capessenda paratiorem. In Menelao Tuo[4] qui nunc sub praelo sudat[5] multa contineri audio egregia in Astronomorum usum facientia, interque alia insignem Tuam solutionem problematis de inveniendo puncto Eclipticae lentissime supra horizontem ascendente. Quod regula mea transformandi curvas atque eas reducendi ad arcus circulares per approximationem pro lubitu continuandam Tuo atque acutissimi Newtoni judicio, quod mihi est instar omnium, ex omni parte, ut ex litteris Moyvreanis habeo, satisfecerit mihi valde gratulor; hoc mihi animum addit, methodum totam reliquaque circa motum reptorium inventa[6] fusius describendi atque in specimen dissertationis concinnandi,[7] quam petenti et instiganti Cl. Moyvreo submittam cura sua ut promittit juris publici faciendam: propositum exequar quam primum per otium licuerit. Quod superest Vale Vir Celeberrime! rei mathematicae decus! mihique favere [per]ge.

Dabam Basileae [a]. d. IX [Ka]l. Decemb. MDCCXII.


Fussnoten

  1. Nicolaus I Bernoulli.
  2. Nicolaus I Bernoulli war von seiner Reise, die ihn im Sommer 1712 auch nach England geführt hatte, wo er ausser Halley auch Newton traf, Ende des Jahres nach Basel zurückgekehrt.
  3. Apollonii Pergaei Conicorum Libri Octo et Sereni. Antissensis de Sectione Cylindri et Coni Libri Duo, Oxoniæ (e Theatro Sheldoniano) 1710.
  4. Menelaus Alexandrinus, Sphaerica.
  5. Halleys Edition der Sphaerica des Menelaos von Alxandria erschien erst viel später im Druck und zwar als Menelai Sphæricorum Libri III. Quos olim, collatis Mss. Hebræis & Arabicis, Typis exprimendos curavit Vir. Cl. Ed. Halleius L. L. D. R. S. S. & Geometriæ Professor Savil. Oxoniensis. Præfationem addidit G. Costard, A. M.Halley, Oxonii (Sumtibus Academicis) 1758.
  6. Bernoulli, Johann, Op. LXXIV, Motus reptorius ejusque insignis usus pro Lineis Curvis.
  7. Diesen Plan scheint Johann Bernoulli nicht ausgeführt zu haben.


Zurück zur gesamten Korrespondenz