Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1714.02.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1714.02.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 24*
Fussnote Original



File icon.gif Vir Celeberrime

Fautor et Amice honoratissime

In incerto stat adhuc, quod Te ignorare nolo, rerum mearum ratio. Compositi sunt, quae res est Gratia immerita, civiles nostri motus, et ad civium quidem satisfactionem, sed manet ex altera parte res alta mente reposta, id quod haud difficile perspectu.[1] Nobiliora studia frigent apud nos magis et magis. Ambivi nuper altioris ordinis Professionem Mathematicam, ex morte Cl. Hottingeri[2] vacuam, promissam mihi inde a 20 annis ab ipso Ampliss. Magistratu. Sed excidi spei tradita Professio Cl. D. Muralto,[3] qui in Mathesi ne horulam quidem per vitam studuit: et quod miraberis magis, re a Canonicis, qui jus electionis habent, delata ad Ampliss. Magistratum opposuerunt se mihi 8 vel 9 Medici Matheseos ignorantissimi, judicium tandem latum contra me a 5 qui in senatu restiterunt pariter ἀγεωμετρικοτάτοις. Rideo cum Democrito mundi nostri mores, sed lugeo cum Heraclito Gymnasij File icon.gif nostri statum: Novas indies expecto ex Russia Literas, nescius, an Fata me in extremas hasce Europae oras sint ductura, vel tractura:[4] Licet mallem propter res domesticas alicubi in Europa ipsa mea publico sacrificare studia: Abs Te Vir optime consilium expecto et efflagito simul et auxilium. En quippe Tua in orbe Literario authoritas, ut hic illic facile mihi possit patere per Te aditus ad Principes vel Academias. Fac valeas et mihi meisque Musis porro fave Celeb.mi Nominis Tui cultori perpetuo J. J. Scheuchzer.

Tiguri. d. 5. Febr. 1714.

Salutem dicit frater officiosissimam: dicas et Tu utriusque nomine Cl. Dn. Bernoullio juniori.[5]


Fussnoten

  1. Johann Jakob Scheuchzer bezieht sich an dieser Stelle auf die Zürcher Unruhen und der damit verbundenen Verfassungsrevision von 1713. Ausführlich hiervon berichtet sein Bruder Johannes Scheuchzer in zwei Briefen an Johann I Bernoulli von 1713.10.01 und 1713.10.22.
  2. Salomon Hottinger war am 27. Oktober 1713 in Zürich verstorben.
  3. Johannes von Muralt (1645-1733) war 1688 bis 1733 Stadtarzt in Zürich und von 1691 bis 1733 Professor für Physik und Mathematik am Zürcher Collegium Carolinum. Bis 1713 hatte er diese Professur gemeinsam mit Salomon Hottinger inne und konnte sie nach dessen Tod ganz übernehmen. (s. Boschung, Urs, Muralt, Johannes von, in: e-HLS).
  4. Zum Angebot einer Anstellung Scheuchzers als Leibarzt von Peter I. dem Grossen siehe den Kommentar im Brief von 1713.03.14.
  5. Daniel Bernoulli (1700-1782).


Zurück zur gesamten Korrespondenz