Bernoulli, Johann I an Liebknecht, Johann Georg (1716.10.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Liebknecht, Johann Georg, 1679-1749
Ort Basel
Datum 1716.10.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.122-123
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Excellentissimo

Joh. Georgio Liebknecht

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quas ad me dedisti litteras d. XIV Sept. accepi rectissime una cum adjunctis duabus dissertationibus eruditissimis,[1] pro quibus debitas refero gratias. Cum quid sentiam de altera illa, quae agit de noctiluca Mercuriali, a me deposcas ut mentem meam quantocyus Tibi aperiam, eam ut Tuo Desiderio satisfacerem statim perlegi atque observavi non sine voluptate, hujus dissertationis Auctorem aut Te potius sententiae meae adstipulari quin et partes meas tueri adversus Cl. Weidlerum, sed ita tamen ut non obscure subindicetis meam explicandi rationem eatenus esse imperfectam vel saltem insufficientem, quod ut dicitis p. 35 illa multarum observationum vestrarum causas suppeditare non possit, quaenam autem sint illae observationes per systema meum inexplicabiles non exponitis, nisi quod pagina sequente 36 innuere videmini, aliquid scilicet ad augendum lumen barometri tribuendum esse repercussioni radiorum a vitro et argento vivo fieri solitae, quam vero causam ego silentio praeterierim ac neglexerim. File icon.gif Quicquid interim sit vel non sit de ista repercussione non utique meum erat attendere ad circumstantias non-essentiales, utpote qui explicare volebam productionem luminis non augmentationem aliamve ejus modificationem quae certe ad ipsius rei naturam nihil facit; quanquam et ego hujusmodi varia olim commentus sim ad utilitatem partim, partim ad curiositatem spectantia, quae cum Eruditis tum temporis praesertim cum Illustr. Leibnitio per litteras communicaveram. Miror quoque quod pace vestra dixerim quod pag. 2 huic Viro tribuitis quasi primus fuerit qui credibile existimaverit lucem Mercurialem esse perpetuam cum tamen hanc perpetuitatem quae vi systematis mei necessaria est ipse multis in locis diu ante diserte asseruerim; vide modo inter alia Comment. Acad. Reg. Gall. Edit. Paris. 1700 p. 128, Histor. ad ann. 1701 p. 8, Comment. ejusdem anni pagg. 7, 138, 139, 143, 146. [2]Quod ad phaenomena attinet quae tribus prioribus plagulis recensentur, eorum pleraque cum meis quondam observatis conveniunt, XLI priora respiciunt lumen barometri, reliqua spectant ad fulgorem Mercurii in lagenula visum; huno vero illi alteri postponitis pag. 20 ex quo video ejus praestantiam nondum satis Vobis esse perspectam; neque hoc miror quia non alias adhibuistis lagenulas ad experimenta instituenda quam quae aëre plenae essent vel saltem aëre per calorem tantum rarefacto, propterea forsitan, quia carebatis antlia pneumatica, qua vascula vestra aëre quantumpote evacuanda fuissent: nullus dubito, quin si vidisses Vir Clariss. vivacitatem qua fulget Mercurius in File icon.gif ejusmodi lagenulis rite praeparatis et aëre liberatis, sententiam mutaturus fuisses; Quam ego per 20 fere annos asservo cujusque mentio fit in vestra Dissertatione, ea mihi quotiescunque periculum facio idem semper spectaculum praebet ob summam claritatem lucis longe jucundissimum nihilque a primo praeparationis die imminutum, id quod hujus phosphori perennitatem ex ratiocinio meo deductam mirifice confirmat. Placet quod notastis p. 5 contra Cl. Weidlerum in vulgus innotuisse Picardi inventum ante Gallici libelli de Barometris editionem anno 1688 factam, eo quippe jam ante memorato in Diario Pariss. anni 1676,[3] et merito colligitis Boylio aliisque ejus temporis Physicis nihil de tam raro et insolito phaenomeno dicentibus hac in re non minus quam Philosophis Parisinis, de quibus Fontenellius, aquam haesisse, alioquin certe rem satis curiosam silentio minime praeterituri erant. Nihil habeo quod addam, nisi quod pag. 32 in fine memoratis de adamantibus quibusdam in tenebris lucentibus, ego vero virtutem hanc in tenebris lucendi non quibusdam tantum sed omnibus competere adamantibus et aliis corporibus dum vitro tanquam corpori pellucido affricantur jam pridem inveni monuique in Acad. Reg. Pariss. ut constat ex Histor. ad Comment. 1707. Caeterum deprehendo in vestra dissertatione varia utilia et elegantia stylo puro et perspicuo conscripta, ejusmodi specimina non possunt non grata esse omnibus qui scientias auctas cupiunt. Pro mei tam honorifica mentione non semel injecta, singulari modo devinctum me sentio; Vale Vir Amplissime ac mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. XII. Kal. Novemb. 1716


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz