Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1719.08.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1719.08.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 35*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime.

Fautor et Amice honoratissime.

Illustrant egregie Lampadem, quae de ea perscibere placuit.[1] Praevidebam vel ex collatione Meteori 1682 et editis de eo scriptis non ad coelos evehendum esse. Rationibus abs Te allatis addo insuper ingentem, quem vel uno momento percurrit in coelo tractum: sed quidem indicare volui altiorem ordinario Meteororum situm, quem determinas, et majorem forte quam revera fuit; supponens Londini visum fuisse et Corcyrae. De Londino certo asserere possum, non fuisse visum, sed aliud forte non minus curiosum d. 19. Mart. horam inter 7 et 8 cujus descriptio extat in Transact. Philos. mihi nondum visa:[2] De Corcyra nil habeo certi. Subijt animum volatica cogitatio occasione Phosphori tui, annon materia quaedam sulphurea hyeme praeter modum calida ultra Atmosphaerae ordinariae limites elevata in tenuissima Aëris expansione facilius et inflammari et splendidius lucere possit, sicque Phosphori et lucentis et ardentis, vel lucentis duntaxat pro ratione materiae titulum mereri.

Iis interim vivimus temporibus, quibus Natura suos pati morbos videtur, et hoc ipso statu morboso suo Philosophos File icon.gif docere non minus, ac Medici discere solemus ex morboso Glandularum, vasorumque ampliatorum statu, atque inferre naturalem. En hujus rei novum in novo Meteoro testem! In Toggio praesertim Inferiori[3] accidit bullarum multicolorum singulare Phaenomenon a die 14. Julij praeteriti ad 18. quae sole oriente et occidente cadebant numerosissime in terram, ibique bullarum adinstar, quas ex aqua saponata conficere solent pueri, evanuerunt, surgente exiguo veluti coerulescente fumo, et relicto cinerei coloris pulvisculo: diameter fuit 2 vel 3 pedum: duratio meteori hujus vesiculosi fuit 1 et 1½ horarum. E Sole videbantur protendi veluti trabes igneae coloris ruberrimi, et ex his trabibus prodire bullae, observatae etiam in Valle Weggensi Suitensium.[4] Sol ipse oriens et occidens ut toti Helvetiae conspiciebatur rubro colore tinctus, nudo etiam et armato oculo circulo velut sanguineo cinctus: adeo enim vaporibus gravida fuit atmosphaera, ut absque difficultate sidus hoc aspectari potuerit. In Meteorol. Helvetica mea p. 96[5] idem ostendis prorsus Bullarum Phaenomenon Scolij in Engadina A. File icon.gif 15[7]3, d. 27. Jun. observatum:[6] quod forsan, ut redeam, unde digressus sum, lucem foenerari poterit modernorum de vaporibus hypothesi. Dabit, quod spero, tibi hic si quis est Atmosphaerae languentis morbus, profundius lynceo tuo visu penetrandi in Naturae abyssos, et me magis magisque informandi.

Vale Vir optime et salutatus quoque officiosissime a Fratre amare perge Tui studiosissimum J. J. Scheuchzer

Tiguri. 5. Aug. 1719.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Bernoulli

Doct.r en Med. et Prof. des

Mathem. tres celebre

à

Basle


Fussnoten

  1. Scheuchzer beschreibt diese Erscheinung in 'Von dem grossen Feuer-Meteoro oder Lufft-Zeichen, den 22. Febr. Draco f. Lampas volans, fliegender Drache genandt, in: Sammlung von Natur- und Medicin- wie auch hierzu gehörigen Kunst- und Literatur-Geschichten ... als der siebende Versuch ... Winter-Quartal, 1719, Breslau (M. Hubert) 1720, pp. 165-167.
  2. Halley, Edmond, An account of the extraordinary Meteor seen all over England, on the 19th of March 1718/9, with a demonstration of the uncommon height thereof, in: Phil. Trans. 30, Nr. 360 (March, April and May 1719), pp. 978-990.
  3. Mit "Toggium inferior" bezeichnet Scheuchzer das untere Amt Toggenburgs, das alle Gemeinden unterhalb von Lichtensteig im Neckertal umfasst.
  4. Evtl. Wägital im Kanton Schwyz
  5. Scheuchzer, Johann Jakob, Meteorologia et oryctographia Helvetica. Oder Beschreibung der Lufft-Geschichten, Steinen, Metallen und anderen Mineralien des Schweitzerlands, absonderlich auch der Uberbleibselen der Sündfluth ... (Natur-Geschichten des Schweitzerlands, Teil 3, eigentlich Teil 6), Zürich (H. Bodmer) 1718.
  6. Dieses Phänomen war am 27. Juni 1573 vom Pfarrer von Scuol beobachtet worden. Davon zeugen die Verse von Durich Chiampell (1510-1582). Hierüber schreibt Traugott Schiess in seiner Edition Dritter und vierter Anhang zu Ulrich Campells Topographie von Graubünden (Jahresbericht der Naturforschenden Gesellschaft Graubündens, Neue Folge, Beilage zu vol. 42-44), Chur 1900, p. XI: "An sie [Flugschrift über die Beobachtung einer Nebensonne] lassen sich anschließen die romanischen und deutschen Verse Gampells über eine ähnliche Erscheinung, die am 27. Juni 1573 in Schuls vom dortigen Pfarrer beobachtet wurde. Der Verfasser hatte diese Verse in seine historia Raetica aufgenommen, in der Ausgabe von Plattner sind sie aber weggelassen, während die Übersetzung von Mohr sie aufführt."


Zurück zur gesamten Korrespondenz