Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.08.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Sankt Petersburg
Datum 1725.08.21
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.28*
Fussnote P.S. auf dem Rand der letzten (sonst leeren) Seite



File icon.gif Magnifico Viro,

Dn. Joanni Bernoullio

Sal. et off.

Georgius Bernhardus Bülffinger.

Dubius, an post iteratas preces Ill. Blumentrostii jam tum iter ingressi sint filii Tui, existimavi ad Te dirigendum esse, quicquid illos scire expedit rerum Petropolitanarum. Fieri non potest, quin bene nobiscum agatur in posterum, ita nobis provisum est in omnibus, atque ita favet instituto nostro Augusta. Reditus Academiae sunt amplissimi simul, et certissimi, ex vectigalibus Livoniae, ab omni alio usu segregati, et peculiari Thesaurario Academiae concrediti. Domus Academiae destinata est amplissima, et splendide exstructa; refert palatium potius, quam domum. Spes est, illam intra hoc proximum bimestre fore absolutam. Quae ad muros pertinent, dudum exstructa sunt, ut ne noceant incolis novitate sua. Solae fenestrae, januae et similia nondum perfecta sunt. Interea temporis habitamus in Domo Schaffirofiana, spatiosissima simul et commodissima. De Cibo et Potu prospectum est per oeconomum Academiae, qui ab Augusta Imperatrice 400 accipit annuatim Rublos, ut eo viliori pretio nobis de necessariis queat prospicere. Vivimus hactenus Augustae sumtibus, et laute alimur, dapibus Germanorum more instructis. Vinum Gallicum (album atque rubrum) habetur pretio tolerabili. Lectos offendimus stratos. Ceterum, quae in foro emuntur, cariora sunt multo, ac in Germania; praecipue vestes, maxime autem sericae. Utile igitur fuerit prospicere sibi de copia eorum, quae posthac esse queant necessaria. Similiter papyrus neque optima est, neque emitur, nisi duplo pretio eius, quo venit in Germania. Optarem igitur etiam mea caussa, nisi grave est, ut nonnihil supra primam necessitatem secum veherent, quos anxie expectamus, Collegae Nostri. Tum vero facerent rem gratissimam, si fieri posset, ut leve aliquod onus recularum quarundam, a fratre meo, qui has curat literas, Medico Canstadiensi prope Stutgardiam, transmittendum non gravatim susciperent ad nos deferendum.

Habes, quae succurrunt de oeconomicis, quibus unum hoc addo; si quis Petropolin, qua parte nos habitamus et habitabimus, conferre velit cum civitatibus Germaniae, certare illa potest cum amplissimis, et splendidissimis. Quod ad Litteraria attinet, cum voluptate praedico non solum benevolentiam, sed et scientiam Ill. Blumentrostii, Viri Anatomes, Physicae et Medicinae scientissimi, et Mathematicis etiam studiis exercitati. Usus est Praeceptoribus Wolfio, Boerhavio, et Moivreo. Sunt Eruditi complures, ex vario hominum et officiorum genere, qui nostram ambiunt familiaritatem. Favet Aula, et quod caput rei est, Augustissima Imperatrix dicitur in hanc praecipue curam incumbere, ut per Litterarum in Russia incrementum fructus pacis et actorum Beatissimi conjugis diffundatur in remotissimos loco, et tempore cives. Proximum est, ut initium fiat rerum omnium: sed ideo praeoptat Ill. Dn. Blumentrostius Director societatis, atque Nos omnes, ut sine mora festinent amici Nostri, Filii Tui. Facile intelligo, quales haec compellatio sensus in Te excitatura sit: sed interpono fidem meam, quod supra spem meam omnia nobis hactenus obtigerint, quodque nulla ex parte dubitem, acturos nos vitam sane jucundissimam, et omnino talem, qualis optari a Litterato possit.

Vale Vir Maxime, et lenius fer discessum caritatum Tuarum, fretus spe certissima, illas optime hic collocatum iri: Filiis vero Tuis, si paterno adhuc ore haerent, salutem dic ex me officiosissimam. Deferat illos vigil Dei oculus, et custodes Angeli, sartos, tutos et incolumes!

Dab. Aug. Petropoli. A. 1725.

File icon.gif P. S. Cum domo abirem Tubingae, chartas de Controversia Anglorum mecum communicatas tradidi amico meo, Dn. Harpprechto, J. V. L. et dicasterii Advocato, ut quam primum fieri possit ad Te illas dimittat. Spero id factum esse ab eodem sine mora. Id nisi fuerit, faciet ex repetito nunc monito meo. Iterum Vale!


Zurück zur gesamten Korrespondenz