Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1735.02.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1735.02.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 156*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Excellentissime, Fautor Honoratissime.

Rerum mearum rationem cui potius quam Tibi reddam nescio. Nemini enim plus quam Tibi debeo. En Dissertationem de Tesseris Badensibus nupera Mercurii Die sat feliciter, quae Dei gratia fuit, publice disputatam, primum, ast vereor ne male formatum, Philosophici Laboris mei foetum;[1] de Hoc nemo Te melius, et pace Tua dixerim, indulgentius Te nemo judicabit. Adjeci alterum Exemplar pro Celeb.mo Filio Tuo Professore;[2] et Tertium pro Celeb.mo Iuris Professore Nicolao,[3] quibus ut ea, juxta cum officiosissima salute, distribuere ne graveris, enixe rogo.

Latui hactenus (imo utinam latere mihi liceret porro) gravissimorum, et facile dixerim alienorum prorsus negotiorum mole gravatus et tantumnon etiam oppressus. Ablegatus, ut Te sine dubio non fugit, Anni praeteriti Autumnali Tempore ad Sarunetes,[4] ut Monasterii Fabariensis Documenta inspicerem, examinarem, deque eorum genuinitate, juxta cum Dignissimo Comitatus Sarunetani Praefecto, Muralto Bernensi, apud Amplissimos Cantonum Tigurini, Bernensis, et Glaronensis, Senatus referrem, non laboriosam magis quam Tristem vitam duxi, eoque etiam magis ipsimet mihi invisam, quo ponderosius ipsum hoc negotium facile conijcere possem: Desudavi hactenus in formanda visorum a nobis Diplomatum Idea. Imo Detuli nuper oretenus coram Summo Ducentorum consessu, summo quidem cum applausu, ast ut vereor, non sine gravi Monachorum File icon.gif Fabariensium secutura invidia, et eorum forsan etiam, qui hactenus Ordini huic Monastico, imprimis inter Cantones ita vocatos Catholicos, faverunt. Sinceritatem, honesti Viri Officium, et inde fluentem veritatem, omnibus Irae et invidiae incommodis, una cum Muralto meo, longe praetuli; Dixi, scripsi et Detuli, quod rei veritas exigebat, ni mirum plura eaque praecipua praefati Monasterii Documenta, aut manifeste falsa esse et supposititia, aut falsitatis summopere suspecta; Res, si Documentorum talium pluralitatem spectes, hactenus inaudita.[5]

Chronici Tschudiani apud Vos Editor,[6] multis Encomiis extollit, quendam Iosephum Leodegarium Tschudi etc. laudat etiam editum ab ipso Anno praeterito Scriptum, de Sarunetorum Terra, sub Titulo, Historische Nachricht Vom Sarganßer Land,[7] omni sine dubio hunc in finem publicatum, ut per hoc ipsum, exactius, et jam diu meditatum a Tribus Ill.mis Cantonibus Documentorum Examen impediretur. Offendit me in dicto Tschudii illius Scripto, temerarium facile dixerim pag. 11. "Assertum, quod A.o 1050 ab Henrico III. Rege[8] Fabariensi Monasterio concessum et donatum fuerit Ius omne Superioritatis Territorialis super toto illo Rucantiorum Districtu, quod ex Diplomate Originali se vidisse subijcit;"[9] Cum e contrario Fabarienses Monachi uno saepius ore affirmaverint, Ipsum hoc Diploma Henricianum in Monasterii Fabariensis Incendio A.i 1666 flammis consumptum periisse. Vidit forte Tschudius ille Originale quoddam, quod Fabarienses illi oculis nostris subijcere, ob adhaerentes falsitatis notas, maxime sunt veriti. Circa Friderici I.[10] File icon.gif Diploma de A.o 1161, pag. 11, Instrumentum originale allegare Tschudius idem nullus dubitat,[11] cum et tamen de hoc etiam asseruerint Fabarienses Monachi, eodem illud incendio periisse, imo et eo, etiam procedit, ut citare audacter Chronicon Tschudii MSC. eiusque Tom. 1 non erubescat. Nulla hujus Diplomatis mentio occurrit in Copia illa MSC. quam possidet Bibliotheca Civica Tigurina,[12] quapropter audax illa citatio suspicari me fecit, Copiam forte illam nostram aliquid ad hunc Annum omisisse; Ast eandem cum Exemplari nupe[r] typis vulgato praecise convenire et inveni et miratus sum, cum e contrario idem, prorsus ut copia nostra, mentionem faciat Diplomatis alius Fridericiani de A.o 1158 quo Fabariensi Monasterio ejus privilegia fuerint, et quidem simpliciter confirmata. Reticet novus ille Tschudius, non, ut opinor, sine artificio Diplomatis Datum Erfordiae; Constat etenim, Fridericum I. A.o 1161 non Erfordiae[13], sed in Italia fuisse. Mitto Φρενοβλαβείας[14] alias ejusdem Scripti ne, quod et hucusque factum agnosco, alienis seria tua negotia interrumpam. His Interim Vale porro et favere perge Excellentissimi Nominis Tui Cultori devoto Iohanni Scheuchzero.

Tiguri a. d. 11. Febr. 1735


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johannes, Dissertatio philosophica de tesseris Badensibus, disquisitioni publicae exposita a Johanne Scheuchzero, M. D. Philosophiae naturalis Professore publico, Acad. Naturae Curiosorum dicto Philippo. Ac respp. pro consequendo rite examine philosophico Hartmanno Friderico Oerio, Rodolfo Huldrico, Marco Wyssio, Johanne Melchiore Boeschio ..., Tiguri [Zürich] (Heidegger) 1735.
  2. Daniel I Bernoulli (1700-1782).
  3. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  4. Gemeint ist Sarunetum, d. h. die Stadt Sargans.
  5. Zu Johannes Scheuchzers historischen Untersuchungen zum Bad in Pfäfers siehe Wyss, Georg von, Scheuchzer, Johannes, in: ADB 34 (1892), pp. 708-710.
  6. Johann Rudolf Iselin (1705-1779) edierte Aegidius Tschudis Chronik erstmals im Druck unter dem Titel Chronicon Helveticum. Oder Gründliche Beschreibung Der So wohl in dem Heil. Römischen Reich als besonders in Einer Lobl. Eydgnossschafft und angräntzenden Orten vorgeloffenen Merckwürdigsten Begegnussen. Alles Aus Authentischen Brieffen und Urkunden, auch grösten Theils mit beygefügten Copeyen aller zu dieser Historie dienlichen Documenten und Diplomatum ... aus denen vornehmsten Archiven Loblicher Eydgnossschafft zusammen getragen, Nunmehro zum Ersten mahl aus dem Originali herausgegeben, und mit einer Vorrede und nöthigen Anmerckungen ... versehen von Johann Rudolff Iselin, J.U.D. ..., 2 vols., Basel (H. Bischoff) 1734-1736.
  7. Tschudi, Joseph Leodegar, L. I. C. Summarisch- doch Ausführlich Historische Nachricht von dem Sarganser-Land worinnen nach der Chronologie gantz ordentlich zu erfahren dises Lands Uhr-alte Herkommen, Regierungs-Form, Kriegs-Unruhen, sambt andern Begebenheiten, die sich bis zu denen Zeiten da die darinn gelegene Graffschafft, sambt andern Herrschafften an Löbliche Eydgnoßschafft gewachsen, zugetragen. Aus alt-bewerthesten Documenten, Brieffschafften, Cronicken, und Scribenten zusammen gebracht, durch Joseph Leodegari Bartholome von Glarus, genannt Schudi von Greplang, Feldkirch (P. A. Schmid) 1734.
  8. Heinrich III. (1017-1056), ab 1039 König, ab 1046 Kaiser des römisch-deutschen Reiches.
  9. Siehe Tschudi, op. cit., p. 11.
  10. Friedrich I., genannt Barbarossa (ca. 1122-1190), von 1152 bis 1190 römisch-deutscher König und von 1155 bis 1190 Kaiser des römisch-deutschen Reiches.
  11. Siehe Tschudi, op. cit., pp. 11-12.
  12. Diese Urkunde konnte bisher nicht nachgewiesen werden.
  13. Erfurt
  14. "Die Absurditäten", vom Griechischen "φρενοβλαβής" ("unsinnig"). Sinngemäss wäre am Beginn dieses Satzes anstatt "Mitto" eher "Omitto" zu erwarten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz