Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1724.10.07)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1724.10.07
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.18
Fussnote



File icon.gif Celeberrimo atque Amplissimo Viro

Christiano Wolffio

S. P. D.

Joh. Bernoully

Significo juxta maximam gratiarum actionem, me tandem potitum esse scriptis ad controversiam tuam spectantibus,[1] Te jubente ad me missis una cum altera Tuae physices parte,[2] quae omnia ocio concesso cum voluptate perlegam. Dedicationem ad Moscorum Monarcham, quam primae physices parti praemissam asseris,[3] non inveni in meo exemplari. Si ejus me compotem reddere lubuerit, facies curiositati meae rem jucundam atque gratissimam. Quod a Russis tam instanter tamque honorifice ad amplectendam conditionem ibi oblatam tertia jam vice solicitaris, argumentum utique est luculentissimum ipsos magno teneri tui desiderio, probeque perspectam habere meritorum tuorum magnitudinem. Sed cum ad scientias promovendas non minus utilis et necessarius sis in nostris his oris quam in longinquis illis Regionibus, in quibus metuendum est ne aliquando mutata rerum facie invalescat pristina barbaries, rectissime ages si ponderatis praeterea rationibus in anterioribus meis litteris allegatis te prorsus inexorabilem praebere perrexeris. Perscripsit Hermannus Patri suo et alijs,[4] sed non mihi, se quoque in Russiam fuisse honorifice invitatum, sed non addit, quam lautae sint oblatae conditiones. Si certi quid ea de re tibi constat, num forte clanculum ambiverit invitanFile icon.giftium benevolentiam, alijsve usus sit artibus ad obtinendas litteras invitatorias a Blumentrostio (ab hoc enim obtinuisse dicitur), nec non quo munere, quo titulo quantoque salario fuisset gavisurus, de his inquam, si quid tibi constat, certius edoceri percuperem. Hoc quidem certissime scio, Hermannum pertaesum esse suae stationis[5] ac jam dudum animum habere in Patria, nostalgia pene confectum; Hic nobis decantat exterorum sui desiderium sed non alio fine quam ut sibi facilitet reditum ad Lares patrios, ubi tenuissimam statiunculam praeferret lautissimis conditionibus apud extraneos potiundis. Hinc collige an ullis unquam promissis in Russiam allici possit, tametsi forte serio eo anhelare simulaverit. Nescio annon me tam diu viventem consideret tanquam obstaculum retardans sui accessum ad cathedram meam, cui inhiat, quod vel exinde concludo, quia jam ab aliquo tempore satis frigide imo contemtim de me sentit et loquitur, ut passim ex Actis Lips. et aliunde liquet.[6] Sunt qui hoc intempestivae ejus aemulationi si non invidiae attribuunt. At vero si retro cogitando ad animum revocare vellet, quid olim et quantum abs me privatim didicerit quod forsan etiamnum ignoraret, non dubito quin, si praecordia bene sita habet, honestius se erga me gereret. Suspecta mihi si non omnino ficta videtur Russica ipsius vocatio, si quod tibi ex Russia scribunt verum est, se nimirum de vocandis alijs non decreturos, nisi de tua voluntate constiterit.

Schedulam tuam[7] vir celeberrime de nova tui compellatione a Russis iterato facta Tigurum misi, novellis Litterarijs Helveticis inserendam eam vero reapse insertam esse pag. 295[8] nuperrime intellexi ex litteris Scheuchzerianis[9]. Caeterum velim tibi persuadeas, me data quavis occasione File icon.gif retundere sinistros rumores qui de rebus tuis sparguntur; non est vero cur de ijs valde sis sollicitus, quippe qui tractu temporis sponte omnes dilabuntur, aeque ac Langij caeterorumque tuorum adversariorum vociferationes et calumniae, quas ut totidem ultimos conatus considero quibusque nihil aliud lucrabuntur quam ut imperitiam suam tum et maledicendi, quo aguntur, spiritum patefaciant, quo fiet ut Doctiorum saniorumque hominum indignationem et contemtum sibi sint conflaturi.

Omnino lepida sunt quae narras de Langio Juniore, successore tuo in Academia Hallensi, ejusque Disputatione metaphysico-mechanica[10] nil nisi ineptijs referta: talem utique successorem habere debueras, ut tui desiderium relinqueres sentiantque tanto vividius jacturam quanto facilius in abitum tuum consenserunt qui eum impedire potuissent. Quod te filiorum meorum[11] memorem fore promittas ubi occasio se se obtulerit illorum commodis velificandi, id mihi intelligere jucundum est atque pergratum. Mittam proxima qua potero occasione ad Cl. Bulffingerum bina exemplaria (ut alterutrum ad te porro mittatur) libri alicujus a filio meo secundo Venetijs nuper editi;[12] invenies ibi quaedam specimina ex sublimiori mathesi petita et solutiones quorundam problematum quae forsan consummatissimis Analystis crucem figerent; Unde colliges quid praestare posset si spartam aliquam ornandam haberet. Vale vir ampl. et me amare perge.

Dabam Basil. a. d. 7. octobris 1724.


Fussnoten

  1. In seinem Brief von 1724.06.30 bestätigt Johann Bernoulli, dass er unter anderem Wolff, Christian, Herrn D. Joh. Francisci Buddei S. S. Theol. P.P.O. zu Jena Bedencken über die Wolffianische Philosophie mit Anmerckungen erläutert..., Franckfurt am Mayn (Andreae) 1724 erhalten hat.
  2. Offenbar hatte Bernoulli aus Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von denen Würckungen der Natur, den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Halle in Magdeburg. (Renger) 1723 nur pp. 150-268 ("Der andere Theil. Von dem Welt-Gebäude") erhalten.
  3. Die Widmung an Peter d. Gr. ist dem ersten Teil von Wolffs Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von denen Würckungen der Natur, den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet ..., Halle in Magdeburg. (Renger) 1723 auf unpaginierten Seiten vorangestellt.
  4. Diese Briefe Hermanns an seinen Vater German sind nicht erhalten.
  5. Jacob Hermann war seit 1713 Professor der Mathematik an der Universität Frankfurt an der Oder.
  6. Es handelt sich hierbei um Auseinadnersetzungen über verschiedene Lösungsmethoden des Problems der Orthogonaltrajektorien und deren Anwendungsmöglichkeiten auf algebraische und transzendente Kurven. In seinen eigenen Arbeit zu diesem Problemkreis bezog sich Hermann wiederholt und nicht ohne einige Spitzen auf Arbeiten von Johann Bernoulli und seines Sohnes Nicolaus II, so z.B. auf den mehrteiligen Aufsatz Nic. Bernoulli Joh. Fil. Exercitatio Geometrica de Trajectoriis Orthogonalibus, continens varias earum tum inveniendarum tum construendarum methodos, sua vel Demonstratione vel Analysi munitas, cum praemissa discussione quarundam ejusdem problematis solutionum, in: AE Maji 1720, pp. 223-237; AE Suppl. Tom.VII (1721), Sect.VII, pp. 303-326; AE Suppl. Tom.VII (1721), Sect.VIII, pp. 337-353. Dieser war zwar unter dem Namen von Nicolaus II Bernoulli erschienen. Es war aber ersichtlich, dass der grösste Teil des Inhalts aus der Feder von dessen Vater stammte. Obwohl auch Hermann dies bemerkt haben musste, bezeichnet Hermann den Autor zwar korrekt, aber mit einer gewissen Spitze als "candidatus" (Siehe dazu z.B. Hermann, Jacob, Solutio propria duorum problematum geometricorum (1723) (= Na. 037), p. 173) was Johann Bernoulli als den verdeckten Hauptautor verärgern musste. Siehe dazu auch den Brief von Hermann an Johann Bernoulli von 1723.11.22.
  7. Diese handschriftliche Beilage Wolffs aus seinem Brief von 1724.07.20 ist nicht erhalten.
  8. [Breitinger, Johann Jacob (ed.)], Neue Zeitungen aus der Gelehrten Welt; Zur Beleuchtung der Historie der Gelehrsamkeit; gesammelt von Biblophilo, Zürich 1725, Nr. XIX, pp. 295-296.
  9. Brief von Johann Jacob Scheuchzer an Joh. I B. von 1724.09.19.
  10. Lange, Johann Joachim/ Goesmann, Gottfried Christoph, Disputatio metaphysico-mechanica, de necessario et contingenti ac libero, notiones, ad diiudicationem Spinosismi aliorumque errorvm necessarias, exhibens: Quam in Regia Fridericiana Praeside Ioanne Ioachimo Langio, Mathem. Prof. Publ. Ord. Die Iunii, huius anni MDCCXXIV publice defendit Godofredvs Christoph. Goesmann, Wickeda-Unnensis Westphalus, Philos. et S. S. Theol. cultor, Halae Magdeburgicae (Chr. Henckel) 1724.
  11. Nicolaus II und Daniel Bernoulli.
  12. Bernoulli, Daniel St. 4, Exercitationes quaedam mathematicae, Venetiis (D. Lovisa) 1724 - Werke 1, pp. 297-362. Johann Bernoulli hat diese Sendung noch am gleichen Tag, d.h. in seinem Brief von 1724.10.07 an Georg Bernhard Bilfinger angekündigt. Dieser bestätigt in seinem Brief von 1724.11.12 den Empfang und die Weiterleitung der Sendung an Wolff.


Zurück zur gesamten Korrespondenz