Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1726.09.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1726.09.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.28
Fussnote autographe [?] Korrekturen



File icon.gif Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ergo ne occubuit in Juventutis flore meus heu! quondam Nicolaus, mea spes meumque delicium? debuitne primus fato suo inaugurare novam Academiam petropolitanam, prima proin ejus Victima?[1] Quantus Dolor, quanta Maestitia, quanta afflictio me derepente invaserit, vix credere potes, cum reseratis litteris et Tuis[2] et Blumentrostianis[3] et Filij alterius Danielis[4] una vice mihi traditis intelligerem hanc mortem perquam acerbam mihi atque luctuosam, idque ex inopinato et nihil minus quam tale quid expectans. Omni certe qua polleo Animi constantia et robore opus habui ut me in summa hac calamitate erectum tenerem Deo confisus, ejusque voluntati me submittens, utpote a quo, qui vulnus inflixit, doloris lenimentum et solamen expeto atque expecto. Nondum omnino ex morbo restauratis viribus meis, vereor ne noceat gravis iste casus valetudini, paulatim admodum ad vigorem redeunti. Debebam utique primus mori secundum consuetum Naturae cursum, sed inverso rerum humanarum fato filius praevertit patrem et quidem eo tempore quo Pater demum percipere potuisset fructus et Delicias ex filij educatione et Institutione non sine cura, labore et sumtibus hucusque adhibitis.[5]

Tibi vero, Vir Ampliss., gratias debeo habeoque maximas, quod Te mei doloris participem monstres mihique lugenti Animum inspires atque solatium: nec minores ago gratias pro favore quo complexus es defunctum ejusque superstitem fratrem, quem ut proporro commendatum habeas etiam atque etiam rogo et obsecro; Indiget sane ille solatio prae caeteris defuncti fratribus et sororibus,[6] vix enim dici potest, quantum illi duo alter alterum amaverint, et quantum maeroris Daniel ex Jactura sui Nicolai a latere sibi, imo ex ulnis evulsi et abrepti acceperit; vidisti Juvenem, vidisti ergo eum tenerae esse constitutionis non adeo firmam valetudinem promittentis. Quare per omnia humanitatis sacra Te rogo, velis eum per litteras hortari, ut sibi temperet nonnihil a nimio maerore et suae Valetudini consulat, velis quoque eum commendare Illustriss. Blumentrostio; sic enim spero fore ut File icon.gif facilius sublevetur, ubi viderit magnos patronos in partem sui doloris venire. Equidem non potest non ingens solamen et ipsi et mihi offerre, quod Illustr. Blumentrostius asseveravit, Augustissimam Imperatricem sensisse dolorem ex obitu filij mei atque alterum superstitem misso ad ipsum nuncio gratiosissime jussisse erecto esse animo ac solatij loco sibi habere quod ipsum clementissimae suae protectionis securum esse velit;[7] id quoque quod et tu dicis, voluisse benignissimam principem ut suo sumtu exequialia celebrarentur[8]; quo vero ritu ea fuerint peracta nondum scio. Vale Vir Cel. et mihi meisque favere perge.

Dab: Basileae a. d. XI. Sept. 1726.

P. S. Ante menses aliquot tradidi litteras ad Te deferendas[9] alicui studioso Palatino an Bipontino non recte memini. Nescio num eas acceperis?


Fussnoten

  1. Nicolaus II Bernoulli war am 9. August 1726 in St. Petersburg an den Folgen eines Darmabszesses verstorben.
  2. Brief von Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1726.08.29.
  3. Brief von Laurentius Blumentrost an Johann Bernoulli von 1726.07.31.
  4. Dieser Brief von Daniel Bernoulli an seinen Vater ist nicht erhalten.
  5. Johann Bernoulli sah in Nicolaus II den wissenschaftlich begabtesten seiner Söhne und folglich seinen wissenschaftlichen Erben, dem er -wie er bereits 1715.09.11 an Leibniz schrieb- "die Fackel weitergeben" wollte.
  6. Die damals lebenden Geschwister des Verstorbenen waren Anna Catharina (1698-1780), Daniel (1700-1782), Dorothea (1704-1800), Johann II (1710-1790), Jacob (1712-1769) und Emanuel (1721-1761).
  7. Die russische Kaiserin Katharina I. hatte laut Blumentrosts oben angeführtem Brief versprochen, die Kosten des Begräbnisses von Nicolaus II Bernoulli zu übernehmen. Die versprochenen 200 Rubel wurden jedoch mindestens bis zum 27. November 1727 nicht an Daniel Bernoulli ausgehändigt (siehe Materialy 1, p. 291-292).
  8. Im Manuskript steht "cerebrarentur".
  9. Es ist nicht klar, welchen Brief Johann Bernoulli durch einen Studenten aus der Kurpfalz oder aus Zweibrücken Christian Wolff überbringen lassen wollte. Bernoullis Brief von 1726.07.04 wurde Wolff, wie dieser 1727.04.18 schreibt, mit der Post zugesandt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz