Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1727.04.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1727.04.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.42*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Quamprimum litteras Tuas, Vir Celeberrime, d. 11 Sept. datas[1] accepissem, scripsi ad Filium Tuum Danielem, quae luctum ob obitum Fratris[2] dilectissimi temperare posse judicabam. Responsoriis, quas ab eodem accepi, inclusae erant litterae ad Cl. Eulerum, statim veredario publico redditae, ut Filii Tui desiderio satisfacerem.[3] Anteriores Tuas, quas d. 4 Jul. anni superioris scripseras,[4] circa finem demum anni per postam, quam vocant, ordinariam accepi. Mirabaris, Buddeum sinistris ejusmodi artibus contra me uti: sed ego non miror, est enim homo fastuosus, omni judicio destitutus, ipse scepticus, quod discernere non possit, penes quem stet veritas, sed veritatem ex utilitate metiatur, hypocrita summus, variis technis ad famam contendens, mihi vero infestus, quod doctrinis meis instructi de eo minus benigne judicaverint. Excitatus fuit praeterea ab Hallensibus Theologis, ut mihi adversaretur, promissa Abbatia Bergensi,[5] ubi Breithauptium[6] mori contigerit. Hallenses vero, ipsi publici philosophiae ac Matheseos contemtores, magnam fiduciam in Buddei judicio collocarunt, propterea quod hactenus communis in Academiis Germanicis philosophiae praeceptor omnium consensu celebrareretur. Utuntur enim constanter argumentis extrinsecis ad persuadendum aptis, quorum magnum esse pondus penes eos, qui rem ipsam non intelligunt, adeoque penes plurimos, experientia convicti sunt. Langius est homo non minus fastuosus, quam Buddeus, maxime contentiosus et maledicentissimus, effraenis linguae et perfrictae frontis, qui ingentia convitiorum plaustra congessit in Theologos orthodoxos pietismo adversantes. Si curiositatis gratia aliquando evolveres Antibarbarum[7] ipsius a Theologo quodam vestrate facile obtinendum, vel etiam librum, quem patrio idiomate Creuz-Reich Christi appellat,[8] multo magis miraberis hominis et inscitiam, et maledicentiam summam. Wagnerus [9]est utique faber ferrarius et quidem, uti Germani loquuntur, einer von den Grob-Schmieden, die man Zain-Schmiede[10] nennet, qui ferrum diducunt. Legit scripta mea mathematica et philosophica atque cum studiosis conversatus, qui mei fuerant auditores.

File icon.gif Quae de invitatione Fontenellii ad munus Historiographi Petropolitani scribebas,[11] vix fidem penes me invenire poterant: etenim aut Historiographum Academiae agere debet, aut Imperatricis[12]. Posterius munus non mihi videtur esse ad ipsius palatum, nec puto studiis ejus conveniens. Neque prius satis in eum conveniret, cum Latina dicendi facultate non aeque polleat ac Gallica. Parisiensibus vero necessarius non abibit ad exteros. Cl. Eulerus vix tria verba mecum locutus, cum ipsi statim esset discedendum.[13] Non dubito, eum praeclara in Geometria sublimiori praestiturum, si ex dissertatione mihi oblata et specimine in Actis Eruditorum[14] judicare debeo. Videris controversiam inter Newtonum et Abbatem de Conti agitatam et quam abjecta hic sentiat de Geometria sublimiori.[15] Eruditis nostris Germanis superficiaria rerum cognitione contentis et aulicis mirifice placere judicium passim intellexi: sed dabo operam, ut commoda occasione praejudicium eliminetur. In controversia mea Anonymus quidam Theologus, idem, quantum cognoscere mihi datum fuit, cum eo, qui sub ficto nomine Almonius Utis in Bibliotheca Bremensi[16] latet, scriptum edidit in Actis Eruditorum recensitum, quod mire torquet adversarios meos.[17] Ecce Tibi istud![18] ut ipse judicare de eo possis. Prodiit etiam Mülleri scriptum,[19] cujus in commentariis de libris propriis mentionem injeceram, Francof. ad Moenum, in quo nova methodo technas et sophismata lectori deridend[a] propinat: facta enim in margine recenset et numeris distinguit, ita ut Langio cesserint praedicata 637, ex quibus eum satis prope nosse datur. Marburgi haberi scriptum nequit, quod alias curiositati Tuae satisfacturus alteri adjecissem. Controversia Newtoniana cum Abbate de Conti retexit animum Newtoni, praesertim cum plura revelaverit ad Leibnitianam intimius perspiciendam: sed de mortuis nil nisi bene.[20] Plura igitur non addo. Nuperrime sub praesidio meo habita fuit disputatio de phaenomeno singulari mali[21] File icon.gif pomiferae absque floribus, cujus Autor est respondens. An causam veram repererit, Tuum esto judicium. Ego omni opere in id enitor, ut solidam rerum cognitionem familiarem magis reddam, cum ad perspicuitatem eam reducendo, tum usum ejus in vita et Rep. commonstrando. Philosophiae Latinae Tomus primus[22] sub praelo sudat, quem Tuae censurae subjiciam proximis nundinis D. Michaëlis. Inter corollaria seu annexa cl. Euleri secundum probare videtur vim attractivam corporibus essentialem.[23] Ratio tamen, quam affert, mihi non inferre videtur, quod inde concludit Eulerus. Sit enim ita, vim attractivam nunc haberi aptissimum cuncta corporum caelestium phaenomena explicandi modum, non tamen sequitur, corpora omnia ex natura sua se mutuo trahere: sed probabile esse, quod a causa quadam continuo versus centrum Solis impellantur planetae primarii et secundarii versus centrum sui primarii, ut non motu rectilineo pergant. Ceterum planetas considerare instar projectilium, quae a motu rectilineo vi gravitatis aut causae cujusdam analogae versus centrum corporis, circa quod feruntur, continuo retrahuntur, ut curvas describant,[24] non Newtoni inventum est, nec Hookii, sed Hevelii, qui in Cometographia[25] agens de trajectoriis rectilineis Cometarum Kepleri earumque ab observationibus discrepantiam animadvertens inde intulit, eas perinde ac projectilia in Tellure orbitas parabolicas describere debere: sibi enim certum esse, omnia corpora totalia gravitare versus centrum Solis aut corporis alterius totalis ac inde motum curvilineum oriri. Sed puto, Cl. Eulerum loqui ut Mathematicum, non ut Philosophum.[26] Vale et fave.

Dabam Marburgi d. 18 April. 1727.


Fussnoten

  1. Brief Johann Bernoullis an Wolff von 1726.09.11.
  2. Nicolaus II Bernoulli.
  3. Die Briefe von Wolff an Daniel Bernoulli sind anscheinend nicht erhalten.
  4. Brief von Johann Bernoulli an Wolff von 1726.07.04.
  5. Das Kloster St. Johannes der Täufer auf dem Berge, kurz Kloster Berge, war ein bedeutendes Kloster der Benediktiner bei Buckau in der Nähe von Magdeburg. Es war Johannes dem Täufer geweiht. Die Klosterschule gelangte zu stärkerer Bedeutung und wurde ab 1686 von Abt Simon Friedrich Wolfhardt erweitert. Die größte Bedeutung erlangte die Schule unter Abt Johann Adam Steinmetz in der Mitte des 18. Jahrhunderts. Zu den Schülern gehörten Christoph Martin Wieland, Carl Friedrich Fasch und Friedrich von Matthison. Das Kloster hatte sich zu einem Zentrum des Pietismus entwickelt. Es bestand eine enge Verbindung zu den Franckeschen Stiftungen in Halle (Saale). 1735 wurde ein Landschullehrerseminar eingerichtet.
  6. Joachim Justus Breithaupt (1658-1732) war ein lutherischer Theologe, Professor in Halle und ab 1709 bis zu seinem Tod Abt des Klosters Berge. Er war einer der akademischen Lehrer von Joachim Lange.
  7. Lange, Joachim, Antibarbarus Orthodoxiae Dogmatico-Hermeneuticus, sive Systema Dogmatum Evangelicorum ... atque ita simul Controversiarium, sub specie orthodoxiae ex impietatis affectu, adversus B. D. Phil. Jac. Spenerum, aliosque ... : Opus, Quod Speneromastigum intemperiem atque errores ... denudat ... a denuo inducta barbarie, imprimis A Fermento Pseudorthodoxiae Neopelagiano, orthodoxe repurgat, Berolini (Meyer) 1709-1711.
  8. Lange, Joachim, Die Gestalt Des Creutzreichs CHhristi, In Seiner Unschuld, Mitten unter den falschen Beschuldigungen und Lästerungen, sonderlich unbekehrter und fleischlichgesinnter Lehrer: Erstlich insgemein vorgestellet Und hernach mit dem Exempel Herrn D. Valentin Ernst Löschers In seinem so genannten Timotheo Verino, Nebst einem Anhange Von der Sünde wider den Heiligen Geist, ausführlich erwiesen und erläutert, Halle (Waisenhaus) 1713.
  9. Johann Valentin Wagner (1682-1760).
  10. Ein Zainschmied ist ein Schmied, der Zaine, d.h. stangenförmige Metallrohlinge, sowie Metallstäbe und -stangen herstellt.
  11. Siehe den Brief von Johann Bernoulli an Wolff von 1726.07.04.
  12. Katharina I., Kaiserin von Russland.
  13. Euler war am 5. April 1727 von Basel aufgebrochen und über Mainz, Frankfurt, Friedberg, Wetzlar und Giessen am 12. April nach Marburg gelangt. Dort machte er Christian Wolff seine Aufwartung, reiste aber noch am gleichen Tag in das Dorf Josbach weiter, wo er übernachtete. Zu Eulers Reiseroute siehe dessen Diarium bei Mikhailov, Gleb K., Notizen über die unveröffentlichten Manuskripte von Euler, in: Schröder, Kurt (ed.), Sammelband zu Ehren des 250. Geburtstages Leonhard Eulers der deutschen Akademie der Wissenschaften zu Berlin vorgelegten Abhandlungen, Berlin 1959, pp. 276 sowie Abbildung 17 mit der betreffenden Seite des Diarium. Ein Brief von Wolff an Euler von 1727.04.20 ist in St. Petersburg AAN, f. 136, op.2, Nr. 6, l. 271 erhalten. Wolff hatte diesen Brief Euler nachgesandt und ihn darin gebeten, aus Hamburg einen Brief an Bilfinger mitzunehmen. Er hofft, dass Euler in St. Petersburg glücklich leben werde, und nennt diese Stadt "ein Paradies der Gelehrten". Mikhailov, op.cit., p. 276, Fussnote 13 druckt einen Auszug aus diesem Brief ab.
  14. Euler, Leonhard E. 1, Constructio linearum isochronarum in medio quocunque resistente: AE Augusti 1726, pp. 361-363. Euler hatte Wolff offenbar auch seine Dissertatio physica de sono, Basilea 1727, mitgebracht, wie aus Wolffs weiter unten gemachte Bemerkung zu deren Annex 2 hervorgeht.
  15. [Text folgt]
  16. Almonius Utis, Demonstratio theologico-philosophica, quod idea electi mundi optimi a Deo, salva ejus sapientia et libertate, removeri nequeat, in: Bibliotheca Historico-Philologico-Theologica, Classis VIII, Fasc. I, Bremae (J. A. Grimm) 1725, p. 47-78.
  17. Möglicherweise handelt es sich um das in den AE Octobris 1726, pp. 455-467 von einem Anonymus rezensierte Werk Commentatio de Deo, mundo et homine atque fato, quae simul sine ira et studio judicium sincerum de controversia Anti-Wolfiana exhibet et comprobat, idque secundum probabilitatis, demonstrationis et sensu ipsius, in conlatione systematis Wolfiani veri ejusque ex mente Langiana intellecti leges accuratissimas; Autore Anonymo. ... , Francofurti et Lipsiae, 1726.
  18. Diese Beilage ist nicht erhalten.
  19. Müller, Jacob Friederich, Wahres Mittel, alle Puncten, worüber zwischen Herrn Hof-Rath und Prof. Wolffen und seinen Gegnern bißher gestritten worden, leicht einzusehen, und ohne Mühe zu beurtheilen; vor diejenige, welche die Streit-Schrifften nicht alle lesen wollen, verfasset, und in vier Abfertigungen eingetheilet, Franckfurt am Mayn 1726.
  20. Isaac Newton war am 31. März 1727 verstorben.
  21. Ixstatt, Adam, Phaenomenon singulare, de malo pomifera absque floribus, ad rationes physicas revocatum, in dissertatione inaugurali quam sub praesidio viri celeberrimi Christiani Wolffii, ... pro summis in philsophia honoribus rite obtiniendis ad diem VIII. Martii publice defendet responsurus auctor Adamus Ixstatt, Mogunus, Marburgi Cattorum (Ph. C. Müller) 1727.
  22. Wolff, Christian, Philosophia rationalis sive logica, methodo scientifica pertractata et ad usum scientiarum atque vitae aptata. Praemittitur discursus praeliminaris de philosophia in genere, t. 1, Francofurti et Lipsiae (Renger) 1728.
  23. Euler, Leonhard E. 2, Dissertatio physica de sono quam annuente divino jussu magnifici et sapientissimi philosophorum ordinis pro vacante professione physica ad d. 18. febr. a. MDCCXXVII in auditorio juridico hora 9. publico eruditorum examini subjicit Leonhardus Eulerun A. L. M. respondente adolescent Ernesto Ludovico Burcardo, phil. cand., Basilea (E. u. J. R. Thurneisen) 1727. Die letzte Seite enthält sechs Annexe. Der Annex 2 lautet: "Vis attractiva Neutoni aptissimus cuncta corpora coelestium phaenomena explicandi modus est. Et ideo extra dubium positum esse credo corpora omnia ex sua natura se mutuo trahere." Während der erste Teil der Aussage Eulers, dass nämlich die Newtonschen "vis attractiva" eine höchst geeignete Hypothese zur Erklärung der Himmelsphänomene sei, von Wolff und Bernoulli noch akzeptiert werden konnte, musste die Folgerung des zweiten Teils, dass diese "vis attractiva" eine natürliche Eigenschaft aller Körper sei, den Widerspruch beider hervorrufen.
  24. Wolff stellt hier der Newtonschen Gravitation eine "causa quidam analoga" gegenüber, die wohl eine Erklärung der Phänomene auf der Basis mechanischer Nahwirkungen ermöglichen soll.
  25. Hevelius, Johannes, Cometographia, Totam Naturam Cometarum Utpote Sedem, Parallaxes, Distantias, Ortum et Interitum, Capitum, Caudarumq[ue] diversas facies, affectionesq[ue], Nec Non Motum eorum summe admirandum, ... Ac Iconibus aeri incisis plurimis illustrantur. Cumprimis vero, Cometae Anno 1652, 1661, 1664 et 1665 ab ipso Auctore ... expenduntur ... Accessit, Omnium Cometarum, a Mundo condito hucusque ab Historicis, Philosophis, et Astronomis annotatorum, Historia, Notis et Animadversionibus Auctoris locupletata, ..., Gedani [Danzig] (S. Reiniger) 1668.
  26. Wolff stellt dem Mathematiker, der die Himmelsphänomene kinematisch beschreibt, den Philosophen gegenüber, der nach den natürlichen Ursachen dieser Bewegungen fragt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz