Scheuchzer, Johann Jakob an Bernoulli, Johann I (1711.01.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1711.01.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 667, Nr. 15*
Fussnote Original



File icon.gif Vir Celeberrime

Fautor honoratissime.

Doleo intercidisse, Tabellarij culpa, vel interceptam esse a malitiosis Praelectionem Mathematicam, cujus originale ante aliquot septimanas misi, apographum nunc denuo κρίσει Tuae solidissimae subijcio,[1] imo integrae Tuae dispositioni ad imprimendum vel supprimendum linquo, rogans insuper, ut vel addere digneris vel subtrahere, ubi conveniens Tibi visum fuerit. Gratior tanto erit Lectio, si noveris, quaenam sit et fuerit hactenus Theologorum, et quorumvis aliorum Professorum, qui omnes sunt ἀγεωμέτρητοι furor contra Divam nostram Mathesin; de qua ignari absurdos fovent conceptus. E re autem fuit et occasione Scapham appellare scapham et nebulas praejudiciorum mentibus obvolitantes tollere. Fac valeas, Vir Magne, et fave porro Celeberr.mi Nominis Tui cultori perpetuo J. J. Scheuchzer D. P.

Tiguri. d. 18. Jan. 1711.

Impertit Frater officiosissimam Salutem.


Fussnoten

  1. Zu Johann Jakob Scheuchzers Praelectio siehe den Kommentar im Brief von 1710.12.30.


Zurück zur gesamten Korrespondenz